[ULPIANUS libro quadragensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安,于《告示注解》第四十四卷。
] §38.5.1.14Sed si rem quidem bona fide uendiderit et sine ulla gratia libertus, pretium autem acceptum alii donauit, uidendum erit, quis Fauiana inquietetur, utrum qui rem emit an uero is qui pretium dono accepit? et Pomponius libro octagensimo tertio recte scripsit emptorem non esse inquietandum: fraus enim patrono in pretio facta est: eum igitur qui pretium dono accepit Fauiana conueniendum.
] 但是,如果解放奴隶确实出于善意且没有任何优待地出售了财产,而将收到的价金赠与了他人,则需要探讨谁将受到法维安诉讼的起诉:是购买该财产的人,还是作为赠与收到价金的人? 蓬波尼乌斯在第八十三卷中正确地写道,买受人不应当受到扰乱:因为对庇护人的欺诈发生在价金上;因此,应当通过法维安诉讼起诉那个作为赠与收到价金的人。
§38.5.1.15Et alias uideamus, si dicat patronus rem quidem iusto pretio uenisse, uerumtamen hoc interesse sua non esse uenumdatam inque hoc esse fraudem, quod uenierit possessio, in quam habet patronus affectionem uel opportunitatis uel uicinitatis uel caeli uel quod illic educatus sit uel parentes sepulti, an debeat audiri uolens reuocare.
在其他情况下,让我们来看看,如果庇护人说该财产确实是以公正的价格售出的,但该财产未被售出符合他的利益,且欺诈就在于该占有被售出了,而庇护人对该占有由于便利、邻近、气候、或者因为他在那里长大、或者他的父母埋葬在那里而怀有感情,如果他想要撤销,他的主张是否应当被听取。
sed nullo pacto erit audiendus: fraus enim in damno accipitur pecuniario.
但在任何情况下他都不应当被听取:因为欺诈是就金钱损失而言的。
§38.5.1.16Sed si forte et res uilius distracta sit et pretium alii donatum, uterque Fauiano iudicio conuenietur et qui uili emit et qui pecuniam accepit muneri.
但是,如果碰巧财产既以较低的价格售出,价金又赠与了他人,则双方都将受到法维安诉讼的起诉:既包括廉价买入的人,也包括作为礼物收到钱款的人。
is tamen qui emit si malit rem restituere, non alias restituet, quam si pretium quod numerauit recipiat.
然而,如果购买人宁愿退还财产,只有在收回他所支付的价金的情况下他才会退还。
quid ergo, si delegatus emptor soluit ei cui donabat libertus, an nihilo minus reciperaret? et magis est, ut reciperare debeat, licet pretium ad alium peruenit, qui soluendo non est: nam et si acceptum pretium libertus prodegisset, diceremus nihilo minus eum qui dedit recipere debere, si uelit ab emptione discedere.
那么,如果买受人受指派向该解放奴隶所赠与的人进行了支付,他是否仍能收回价金? 更为合理的是他应当能够收回,即使该价金归于另一个无偿债能力的人;因为即使该解放奴隶已经挥霍了所收到的价金,我们仍会说,如果购买人想要退出购买,支付价金的人仍应当收回该价金。
§38.5.1.17Si mutuam pecuniam libertus in fraudem patroni acceperit, an Fauiana locum habeat, uideamus.
如果解放奴隶为了欺诈庇护人而借入了款项,让我们看看法维安诉讼是否适用。
et quod remedium in hoc est? accepit mutuam: si quod accepit donauit, conuenit eum patronus cui donauit libertus: sed accepit et prodegit: non debet perdere qui mutuum dedit, nec ei imputari, cur dedit.
对此有什么救济方法? 他借入了款项:如果他将收到的钱赠与了他人,庇护人可以起诉解放奴隶所赠与的人;但他借入并挥霍了:借出款项的人不应当遭受损失,也不应当归责于他为什么借出。
§38.5.1.18Plane si non accepit et spopondit stipulanti, erit Fauianae locus.
显然,如果他没有收到钱却向要约人作出了许诺,则将有法维安诉讼适用的余地。
§38.5.1.19Si fideiussit apud me libertus uel rem suam pro alio pignori dedit in necem patroni, an Fauiana locum habeat, uideamus, et numquid cum damno meo non debeat patrono subueniri: neque enim donauit aliquid mihi, si pro aliquo interuenit, qui non fuit soluendo: eoque iure utimur.
如果解放奴隶在我的债权中作了保证人,或者为了损害庇护人而将自己的财产为他人设定了质权,让我们看看法维安诉讼是否适用,以及是否不应当以我的损失为代价来救济庇护人:因为如果他为某个无偿债能力的人提供担保,他并没有向我赠与任何东西;我们正是适用这一法律规则。
igitur creditor non poterit Fauiana conueniri: debitor poterit quidem, sed potest et mandati: plane si deficiat mandati actio, quia donationis causa interuenit, erit Fauianae locus.
因此,债权人不能通过法维安诉讼被起诉;债务人确实可以,但他也可以通过委任之诉被起诉;显然,如果因为他是出于赠与的目的而提供担保而缺少委任之诉,则将有法维安诉讼适用的余地。
§38.5.1.20Sed et si mandator extitit pro aliquo libertus, idem erit probandum.
但是,如果该解放奴隶作为某人的信用委托人,也应当认定同样的结论。
§38.5.1.21Quamuis autem in partem Fauiana competat, attamen in his quae diuidi non possunt in solidum competit, ut puta in seruitute.
然而,虽然法维安诉讼是针对份额适用的,但在那些不可分割的事物上,它是针对全部适用的,例如地役权。
§38.5.1.22Si seruo meo uel filio familias libertus in fraudem patroni quid dederit, an aduersus me iudicium Fauianum competat, uideamus.
如果该解放奴隶为了欺诈庇护人而将某物给予我的奴隶或家子,让我们看看针对我是否适用法维安诉讼。
et mihi uidetur sufficere aduersus me patremque arbitrioque iudicis contineri tam id, quod in rem uersum est, condemnandi, quam id quod in peculio.
在我看来,针对我以及针对我作为父亲的诉讼已足,且法官的裁决范围既包括因并入财产而获益的部分,也包括特有财产限额内的部分,以资判决。
§38.5.1.23Sed si iussu patris contractum cum filio est, pater utique tenebitur.
但是,如果是根据父亲的指示与儿子订立契约,父亲无论如何都要承担责任。
§38.5.1.24Si cum seruo in fraudem patroni libertus contraxerit isque fuerit manumissus, an Fauiana teneatur, quaeritur.
如果该解放奴隶为了欺诈庇护人而与奴隶订立契约,且该奴隶已被解放,那么该被解放的人是否应承担法维安诉讼责任,对此存有疑问。
et cum dixerimus dolum tantum liberti spectandum, non etiam eius cum quo contraxit, potest manumissus iste Fabiana non teneri.
而既然我们已经说过,应当仅考虑该解放奴隶的恶意,而不考虑与其订立契约之人的恶意,那么该被解放的人可能不承担法维安诉讼责任。
§38.5.1.25Item quaeri potest, manumisso uel mortuo uel alienato seruo an intra annum agendum sit.
同样可以探讨的是,在奴隶被解放、死亡或被让与后,是否应当在一年内提起诉讼。
et ait Pomponius agendum.
蓬波尼乌斯说应当提起。
§38.5.1.26Haec actio in personam est, non in rem, et in heredem competit et in ceteros successores, et heredi et ceteris successoribus patroni, et non est hereditaria, id est ex bonis liberti, sed propria patroni.
该诉讼是人身之诉,而非对物之诉,它既针对继承人及其他继承人适用,也为庇护人的继承人及其他继承人适用,且它不是遗产性的,而是属于庇护人专属的。
§38.5.1.27Si libertus in fraudem patroni aliquid dederit, deinde, defuncto patrono uiuo liberto, filius patroni acceperit bonorum possessionem contra tabulas liberti, an Fabiana uti possit ad reuocanda ea quae sunt alienata? et est uerum, quod et Pomponius probat libro octagensimo tertio, item Papinianus libro quarto decimo quaestionum, competere ei Fauianam: sufficere enim, quod in fraudem patronatus factum sit: magis enim fraudem rei, non personae accipimus.
如果该解放奴隶为了欺诈庇护人而赠与了某物,随后在庇护人死亡而解放奴隶仍活着时,庇护人的儿子取得了违反该解放奴隶遗嘱的遗产占有,他是否能使用法维安诉讼来撤销那些已被让与的财产? 这是正确的,蓬波尼乌斯在第八十三卷中也予以赞同,帕皮尼安在《问题集》第十四卷中同样予以赞同,即法维安诉讼对他适用:因为只要它是为了欺诈庇护权而实施的就足够了:因为我们更多地将欺诈视为针对财产,而不是针对人。
§38.5.1.28In hanc actionem etiam fructus ueniunt, qui sunt post litem contestatam percepti.
在该诉讼中,也包括争点整理之后所收取的孳息。