[IDEM libro quarto senatus consultorum.
[同上,于《元老院决议集》第四卷。
] §38.4.13.prTestamento potest quis et seruum manumittere et eundem ut libertum adsignare.
] 通过遗嘱,人既可以解放奴隶,又可以将同一人作为解放奴隶进行指定分配。
§38.4.13.1De liberis, qui sunt in potestate, senatus locutus est: ergo de postumis nihil hoc senatus consulto prouisum est: magis tamen puto etiam postumos contineri.
元老院所谈论的是处于家父权下的子女;因此,本元老院决议对于遗腹子未作任何规定;然而,我更倾向于认为遗腹子也被包含在内。
§38.4.13.2Quod inquit senatus 'si ex liberis quis in ciuitate esse desisset', eum significat, qui in perpetuum in ciuitate esse desierit, non etiam si quis ab hostibus captus reuerti possit.
元老院所说的“如果子女中有人不再属于市民社会”,是指永久不再属于市民社会的人,而不包括因被敌人俘虏但仍有可能返回的人。
§38.4.13.3Ex die quoque certa adsignari potest, sed usque in diem certum uix potest: nam ipse senatus huic negotio finem praeposuit.
亦可自某一确定期日起进行指定分配,但很难指定分配至某一确定期日为止;因为元老院自身已为该法律行为设定了终期。