[ULPIANUS libro quarto decimo ad Sabinum.
[乌尔比安,于《萨宾注解》第十四卷。
] §38.4.3.prIdem erit dicendum et si is, qui filium et nepotem habebat, nepoti libertum adsignauerit: admittetur nepos ad legitimam hereditatem, licet sit alterius patroni filius, et hoc contingit patrui uita: ceterum si ille non esset, nihil ei prodesset adsignatio ad deminuendum ius alterius patroni filii.
] 若拥有儿子和孙子的人,向孙子分配了解放奴隶,亦应作相同认定:即使该孙子是另一保护人之子,其亦将被准许参与法定继承,且此事发生于叔父在世之时;然而,若叔父不在世,则该分配对于减少另一保护人之子的权利而言,对该孙子将无任何益处。
§38.4.3.1Posse autem et nepoti adsignari certum est et praeferri filio nepotem adsignatoris constat.
此外,确实亦可向孙子进行分配,且显而易见,分配之人的孙子优先于其儿子。
§38.4.3.2Unde quaeri poterit, an, si filium habeat et ex eo nepotem, possit, quasi duos habeat in potestate, ius senatus consulti inducere.
由此可以发问:若一人拥有一子及由该子所生之孙,其是否可以视同其在权力下拥有两人,从而引入元老院决议之规则?
in qua specie cum placeat etiam ei, qui in potestatem recasurus est, adsignari quare non admittimus, cum utrumque esse in potestate negare non possumus?
在此情形中,既然已赞同亦可向那将重新归入权力之下的人进行分配,那么,既然我们无法否认两者皆处于权力之下,我们为何不予以准许?
§38.4.3.3An autem ad legitimam hereditatem admitti possit hic qui est in potestate, tractari poterit.
但是,该处于权力之下的人是否可被准许参与法定继承,则可予以探讨。
et cum multi sint casus, quibus et libertum habere qui in potestate est possit, cur non hoc quoque admittendum sit, ut per eum pater ad legitimae hereditatis admittatur emolumentum? quod et Pomponio recte uidetur.
既然存在许多处于权力之下的人亦可拥有解放奴隶的情形,为何不能亦准许此点,即通过他使父亲得以准许获得法定继承的利益? 此点在蓬波尼乌斯看来亦是正确的。
habent autem libertos etiam filii familias, ut puta si castrensem seruum eorum quis manumiserit.
此外,家子们亦拥有解放奴隶,例如若有人释放了属于他们兵役特有财产的奴隶。
§38.4.3.4Emancipatos quoque filios eius, cui adsignatus est libertus, habere commodum senatus consulti puto, non ut ad legitimam hereditatem admittantur, sed ad ea quae possunt.
我认为,被分配解放奴隶之人的被免除家父权(解放)的儿子们,亦享有元老院决议之利益,但这并非为了使他们参与法定继承,而是针对他们所能获得之利益。
§38.4.3.5Secundum quod liberto intestato defuncto, quoniam ad legitimam hereditatem admitti non possunt, uidendum, ne admittatur filius adsignatoris in familia remanens an non? et putem emancipatos per praetorem praeferendos.
据此,当解放奴隶未立遗嘱而死亡时,由于他们不能参与法定继承,必须探讨的是,留在家族内的分配人之子是否应当被准许,还是不应当? 且我认为,被免除家父权(解放)的儿子们应当由裁判官予以优先保护。
§38.4.3.6Liberos autem eius, cui adsignatus est, accipere debemus non solum filios, uerum etiam nepotes et neptes et deinceps descendentes.
而关于被分配人之“子女”,我们不仅应当理解为儿子,还应当理解为孙子、孙女以及其后的直系卑亲属。
§38.4.3.7Si quis duobus adsignauerit libertum et alter in ciuitate esse sine liberis desierit, alter non,
若有人向两人分配了解放奴隶,其中一人在没有子女的情况下在城邦中消亡,而另一人并非如此,