[ULPIANUS libro quarto decimo ad Sabinum.
[乌尔比安,于《萨宾注解》第十四卷。
] §38.4.1.prSenatus consulto, quod factum est Claudianis temporibus Uelleo Rufo et Osterio Scapula consulibus de adsignandis libertis in haec uerba cauetur: si, qui duos pluresue liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate 'haberet, de liberto libertaue sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamue libertam esse uellet, is eaue, quandoque is, qui eum eamue manumisit inter uiuos uel testamento, in ciuitate esse desisset, solus ei patronus solaue patrona esset, perinde a tquesi ab eo eaue libertatem consecutus consecutaue est.
] 在克劳狄时代、韦莱乌斯·鲁福斯与奥斯特里乌斯·斯卡普拉担任执政官期间通过的关于分配被释自由人的元老院决议中,以如下字句作了规定:“如果任何人,拥有在合法婚姻中生育并处于其支配权下的两个或更多子女,就其男女被释自由人做出明示,希望该被释自由人归属于其子女中的哪一个,则当该在生前或通过遗嘱释放其的人不再存在于城邦中时,该子女应成为该被释自由人的唯一男保护人或女保护人,犹如被释自由人是从其处获得自由一样。
utique, si ex liberis quis in ciuitate esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis qui manumisit perinde omnia iura seruentur, ac si nihil de eo liberto eaue liberta is parens significasset'.
在任何情况下,如果子女中有人不再存在于城邦中且没有任何子女,则释放人的其他子女的一切权利均应予以保留,犹如该父母未曾就该被释自由人做出任何明示一样。
§38.4.1.1Quamuis singulari sermone senatus consultum scriptum est, tamen et pluribus liberis et plures libertos libertasue posse adsignari certum est.
” 尽管该元老院决议是用单数词句写成的,但确定的是,既可以向多个子女分配,也可以分配多个男女被释自由人。
§38.4.1.2Is quoque libertus, qui apud hostes est, adsignari potest.
即使是在敌人那里的被释自由人,也可以被分配。
§38.4.1.3Adsignare autem quis potest quibuscumque uerbis uel nutu, uel testamento uel codicillis uel uinus.
此外,任何人均可通过任何言词或点头示意,无论通过遗嘱、遗嘱补遗或在生前进行分配。
§38.4.1.4Adimere adsignationem etiam nuda uoluntate poterit.
仅凭单纯的意愿也可以撤销分配。
§38.4.1.5Sed et si exheredato filio libertum quis adsignauerit, ualet adsignatio, nec nocet ei nota exheredationis quantum ad ius patronatus.
但是,即使有人向被废除继承权的儿子分配了被释自由人,该分配仍然有效,且废除继承权的标记在保护人权方面并不损害他。
§38.4.1.6Sed si post adsignationem fuerit exheredatus, non semper exheredatio adimet adsignationem, nisi hoc animo facta sit.
然而,如果在分配之后被废除继承权,废除继承权并不总是撤销分配,除非是在具有此种意图的情况下做出的。
§38.4.1.7Sed si is cui adsignatus est repudiauerit, puto uerius, quod et Marcellus scripsit, posse admitti fratres eius.
但是,如果被分配人拒绝接受,我认为正如马尔切鲁斯所写,他的兄弟们可以被准予接替,这是更正确的。
§38.4.1.8Si sit ex patrono filius unus, ex altero duo et uni eorum libertus adsignatus est, uidendum, quot partes fiant hereditatis liberti, utrum tres, ut duas habeat is cui adsignatus est, id est suam et fratris, an uero aequales partes fiant, quoniam per adsignationem alius excluditur.
如果一个保护人有一个儿子,另一个保护人有两个儿子,且被释自由人被分配给了其中一人,则必须看该被释自由人的遗产应分为几份:是分为三份,从而使获得分配的人拥有两份(即他自己的和兄弟的那份),还是分为等份,因为另一方因分配而被排除。
et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit magis esse, ut bessem hic habeat, qui fratrem excludit: quod uerum est, quamdiu frater eius uiuat uel admitti potuit ad legitimam hereditatem: ceterum si fuerit capite minutus, aequales partes habebunt.
朱利安在第七十五卷中写道,在这里排除其兄弟的人应当拥有三分之二(bessem)的观点更为可取:这在其兄弟活着或可以被准予进行法定继承期间是正确的;但如果其兄弟发生了人格减等,则他们将拥有等份。