[TRYPHONINUS libro septimo decimo disputationum.
[特里丰尼努斯,于《论辩集》第十七卷。
] §38.2.50.prNihil interest, ipse patronus scriptus heres ex minore parte adierit hereditatem an seruum suum scriptum iusserit adire hereditatem, quam retinet: nihilo minus enim repulsus erit a contra tabulas bonorum possessione.
] 庇护人自己作为小部分份额的指定继承人继承遗产,还是命令他所保留的、被指定为继承人的奴隶去继承遗产,并无区别;因为他将同样被排除在违反遗嘱的遗产占有之外。
§38.2.50.1Si tamen antequam iuberet liberti hereditatem adire, seruum uendiderit aut manumiserit et ita ipse nouus libertus aut emptor heredes extiterint, uerbis edicti non prohibetur patronus accipere contra tabulas bonorum possessionem.
然而,如果他在命令其奴隶继承该被释自由人的遗产之前,已将该奴隶卖掉或予以解放,从而使该新被释自由人本人或买受人成为继承人,则根据告示的文言,并不禁止庇护人获取违反遗嘱的遗产占有。
§38.2.50.2Sed numquid praetor ei denegare possessorias actiones debeat, si fraudem edicto eius facere uoluit, ut pretio uberiore percepto uel tacita pactione etiam hereditatis ex institutione delatae commodum et bonorum possessionis contra tabulas haberet? faciliorque suspicio per filium scriptum heredem quamuis emancipatum adeuntem liberti hereditatem ipsum patronum habere, cum omnia, quae nostra sunt, liberis nostris ex uoto paremus.
但是,如果庇护人企图对法务官的告示进行欺瞒,以便在获得更丰厚的价格或通过秘密协议的同时,既享有因指定而提供的遗产利益,又享有违反遗嘱的遗产占有,那么法务官是否应当拒绝给予他占有诉权? 而且,即使儿子已被免除家父权,若其作为指定继承人去继承被释自由人的遗产,也更容易让人怀疑是庇护人自己获取了利益,因为我们总是根据心愿,为我们的子孙准备我们所拥有的一切。
§38.2.50.3Si tamen clusis adhuc tabulis testamenti liberti, cum ignoraret iudicium eius patronus, eorum quid, quae supra scripta sunt, circa institutum subiectum iuri suo fecit, amota fraudis suspicione suo iure in bonorum possessione contra tabulas utetur.
然而,如果该被释自由人的遗嘱板尚未启封,庇护人对其决定一无所知,而对其支配下的指定继承人实施了上述行为之一,则在消除欺瞒嫌疑的情况下,他将依其自身权利行使违反遗嘱的遗产占有。
§38.2.50.4Si patronus ex debita portione a liberto scriptus rogatusque hereditatem restituere suspectam dixit et compulsus adire, cum retinere posset, restituerit, non poterit accipere contra tabulas bonorum possessionem, et quia adgnouit iudicium liberti et quia spreuit et quasi damnauit eam possessionem.
如果庇护人被该被释自由人指定为应得份额的继承人,并被请求归还遗产,他声称该遗产有债务超额之虞,但在本可以保留的情况下被强迫继承并予以归还,则他将无法获取违反遗嘱的遗产占有,这既因为他承认了该被释自由人的遗嘱决定,也因为他拒绝并仿佛谴责了该占有。
§38.2.50.5Longe distat ab hoc patroni filius, quem libertus adrogauit et ex minore parte heredem scripsit, cum nemo ex familia patroni alius esset: quamquam enim hic ipso iure, quippe suus, heres deprehendatur, si tamen se non immiscuit hereditati ut patris, sed abstinuit, quasi patroni tamen filius admittendus est ad contra tabulas bonorum possessionem.
与此大不相同的是庇护人之子的情况。 当庇护人家族中没有其他成员时,被释自由人收养了该子并指定其为小部分份额的继承人。 因为虽然该子因其作为“当然继承人”而依法律当然被视为继承人,但如果他没有像对待父亲的遗产那样介入其中而是选择放弃,则他仍应作为庇护人之子被准许获取违反遗嘱的遗产占有。
§38.2.50.6Si debenti patrono certam pecuniam liberationem libertus reliquisset isque usus est aduersus heredem petentem debitum doli exceptione aut acceptilatione liberatus est debito propter legatum, dicendum est eum non posse accipere contra tabulas bonorum possessionem.
如果被释自由人向欠其特定金额的庇护人遗赠了债务免除,且该庇护人在面对请求债务的继承人时使用了欺诈抗辩,或者因该遗赠通过免除债务的合意而免除了债务,则应当认为他不能获取违反遗嘱的遗产占有。