[PAULUS libro quinto quaestionum.
[保罗,于《问题集》第五卷。
] §38.2.44.prSi patronum ex debita portione heredem instituas et pure roges fundum dare eique sub condicione tantundem leges, in condicionem fideicommissum redigitur.
] 如果你指定保护人按其应得份额为继承人,且无条件地要求他给付一块土地,并附条件地遗赠给他同等数额的财产,则该信托将被归结于条件。
erit tamen et hic quod moueat: onerabitur enim patronus satisdatione fideicommissi.
然而,此处亦有令人担忧之处:因为保护人将承担为信托提供担保的负担。
sed dicendum est ab eo fideicommissario cauendum, a quo patrono legatum est, ut undique patronus suum ius habeat imminutum.
但应当指出的是,应当由该信托受益人(即从保护人处获得遗赠之人)提供担保,以便保护人在各方面都能使其权利不受减损地保持。
§38.2.44.1Patronus heres institutus legato ei seruo, per quem suppleretur debita ei portio, non petet contra tabulas bonorum possessionem, quamuis seruus clusis tabulis decessit.
被指定为继承人的保护人,如果已向其遗赠一名奴隶以补足其应得份额,即使该奴隶在遗嘱封存后死亡,他也不得请求违背遗嘱的财产占有。
§38.2.44.2Si ex bonis, quae mortis tempore fuerunt, debitam partem dedit libertus in hereditate uel legato, seruus tamen post mortem liberti reuersus ab hostibus augeat patrimonium: non potest patronus propterea queri, quod minus habeat in seruo, quam haberet, si ex debita portione esset institutus.
如果被释自由人已从其死亡时存在的财产中,在继承或遗赠中给付了应得份额,然而在被释自由人死亡后,一名奴隶从敌方返回从而增加了遗产:保护人不得因此抱怨其在奴隶中所拥有的份额,少于他若按应得份额被指定为继承人时本应拥有的份额。
idem est et in alluuione, cum sit satisfactum ex his bonis, quae mortis tempore fuerunt.
在因冲积增加财产的情况下亦同,因为已从死亡时存在的财产中予以满足。
idem est et si pars legati liberto relicti ab eo, cui simul datum erat, uel hereditatis nunc illis abstinentibus adcrescat.
如果由被释自由人留下的遗赠的一部分,从同时获得该遗赠之人处归属于他,或者由于他们现在放弃而使继承份额增加,亦是如此。