[IDEM libro tertio decimo quaestionum.
[同上,在《问题集》第十三卷中。
] §38.2.42.prFilius, qui patri heres exstitit, fratrem exheredatum adrogauit atque ita herede eo relicto defunctus est: bonorum possessionem libertum patris naturalis exheredatus non habebit: nam cui non exheredato talis adoptio noceret, nocere debet exheredato, quoniam poena, quae legibus aut edicto inrogaretur, adoptionis remedio non obliteraretur.
] 继承了父亲遗产的儿子,收养了被剥夺继承权的兄弟,并在留下其为继承人后去世:该被剥夺继承权者不得占有其生父解放自由人的财产。 因为,如果该收养即使在未被剥夺继承权的情况下也会对其产生不利,那么在被剥夺继承权的情况下也应当对其不利,因为法律或告示所施加的惩罚不应通过收养这一救济手段而被消除。
PAULUS notat: ei, qui alio iure uenit quam eo, quod amisit, non nocet id quod perdidit, sed prodest quod habet: sic dictum est patrono eodemque patronae filio non obesse, quod quasi patronus deliquit, si ut patronae filius uenire possit.
保罗注:对于以不同于其所失去的权利而提出请求的人,其所失去的权利并不构成妨碍,而其所保有的权利则会带来利益。 因此有论述认为,对于同时又是女保护人之子的保护人,其作为保护人时的失职行为并不构成妨碍,只要他能以女保护人之子的身份提出请求。
§38.2.42.1PAPINIANUS. Castrensium bonorum Titium libertus fecit heredem, ceterorum alium: adita est a Titio hereditas: magis nobis placebat nondum patronum possessionem contra tabulas petere posse.
帕皮尼安斯。 一名解放自由人指定提图斯为其阵中财产的继承人,另指定他人为其余财产的继承人;提图斯接受了该继承。 我们倾向于认为,保护人尚不能请求违背遗嘱的财产占有。
uerum illa quaestio interuenit, an omittente eo qui reliqua bona accepit perinde Titio adcrescant, ac si partes eiusdem hereditatis accepissent.
但这里出现了一个问题:如果在接受其余财产的人放弃继承时,这些份额是否应当归于提图斯,就如同他们接受了同一遗产的股份一样?
Suerius mihi uidetur intestati iure deferri bona cetera.
在我看来,其余财产通过无遗嘱继承法来移转更为妥当。
Titius igitur heres non poterit inuitare manumissorem, cum Titio nihil auferatur, nec bonis ceteris, quae nondum ad causam testamenti pertinent.
因此,作为继承人的提图斯不能将解放者牵涉进来,因为提图斯并未被夺去任何东西,其余尚未属于遗嘱效力范围的财产亦未被夺去。
§38.2.42.2Cum filius liberti impubes, qui subiectus dicitur, ex prima parte bonorum possessionem accipiat, an patronus defuncti possessionem accipere possit, quaesitum est.
当被指为“冒名顶替”的解放自由人之未成年儿子从第一顺序取得财产占平时,已故解放自由人的保护人是否可以取得财产占有,对此存有疑问。
et sine dubio qui sequentis gradus sunt, non admittuntur interim: cum enim praecedit alia possessio, qui sequitur accipere non potest.
毫无疑问,处于后一顺序的人在此期间不被接纳;因为当另一种占有先行时,后随者不能取得占有。
plane si contra eum qui subiectus dicitur fuerit iudicatum, data non intellegitur.
显然,如果对那个被指为“冒名顶替”的人作出了不利判决,则占有不被视为已给予。
sed et in patrono pendente controuersia idem erit dicendum.
但对于处于争议悬而未决期间的保护人,也应当得出相同的结论。
plane quod ad patroni quoque personam pertinet, differri controuersia debebit.
显然,只要涉及保护人身份的事宜,争议就必须予以推迟。
§38.2.42.3Si falsum liberti testamentum ab aliis in prouincia dictum atque ita res per appellationem extracta esset, defuncta medio tempore patroni filia, quam libertus heredem instituerat, filio mulieris seruauit diuus Marcus eam partem bonorum, quam filia patroni uel iure intestati, si uixisset, habere potuit.
如果在省内有人主张解放自由人的虚假遗嘱,事件因此因上诉而延宕,在此期间,被解放自由人指定为继承人的保护人之女去世,神君马可为该妇人之子保留了保护人之女若存活本可通过无遗嘱继承法等获得的财产份额。