[PAPINIANUS libro duodecimo quaestionum.
[帕皮尼安斯,在《问题集》第十二卷中。
] §38.2.41.prSi libertus patrono, quod ad debitam portionem attinet, satisfaciat, inuito tamen aliquid extorquere conetur, quid statuendum est, quaeritur.
] 如果解放自由人就法定份额而言满足了保护人的要求,却仍企图违背其意愿勒索某些东西,那么应当如何裁决,对此存有疑问。
quid enim, si ex parte debita instituto decem praeterea legentur et rogetur seruum proprium, qui sit decem uel minoris pretii, manumittere? iniquum est et legatum uelle percipere et libertatem seruo non dare: sed parte debita accepta et legato temperare et libertatem imponere non cogi, ne seruum (forte de se male meritum) cogatur manumittere.
因为,如果保护人在被指定为法定份额继承人的同时,另外获得十个单位的遗赠,并被要求解放他自己那价值十个单位或更低的奴隶,那会怎样? 既想获取遗赠,又不给奴隶自由,这是不公正的;但是,在接受法定份额之后,他应当被允许拒绝遗赠,且不被强迫赋予自由,以免他被迫解放一个(或许对他表现恶劣的)奴隶。
quid ergo si solo eodem herede instituto idem libertus petierit? si substitutum habebit, aeque decreti remedium poterit procedere, ut accepta debita portione cetera pars ad substitutum perueniat ita, ut, si forte seruus redimi potuisset, praestaretur libertas: cessante uero substitutione patronum hereditatem liberti amplectentem praetor, qui de fideicommisso cognoscit, libertatem seruo eum imponere cogat.
那么,如果该保护人被指定为唯一继承人,而同一解放自由人提出了这一请求,又该如何? 如果他有替代继承人,告示的救济手段同样可以适用,即在接受法定份额后,其余部分归于替代继承人,以便在奴隶或许可以被赎买的情况下赋予其自由;但在没有替代继承人的情况下,负责审理信托遗赠的裁判官应当强迫接受该解放自由人遗产的保护人向奴隶赋予自由。