[PAULUS libro quadragensimo secundo ad edictum. ] §38.2.4.prSi necem domini detexerit seruus, praetor statuere solet, ut liber sit: et constat eum quasi ex senatus consulto libertatem consecutum nullius esse libertum.
[保罗,《告示评注》第四十二卷] 如果奴隶揭发了对主人的谋杀,裁判官通常会决定使其获得自由;而且人们一致认为,他如同根据元老院决议获得自由一样,不属于任何人的被释自由人。
§38.2.4.1Si libertus captus ab hostibus ibi decesserit, quamuis liberti appellatio eum non tangat, tamen propter legem Corneliam, quae testamentum sic confirmat atque si in ciuitate decesserit, patrono quoque bonorum possessio danda erit.
如果被释自由人被敌人俘虏并在那里去世,尽管“被释自由人”的称呼并不适用于他,但由于《科尔内留斯法》将遗嘱确认得如同他在城邦中去世一样,也应当给予保护人财产占有。
§38.2.4.2Si deportatus patronus sit, filio cius competit bonorum possessio in bonis liberti nec impedimento est ei talis patronus, qui mortui loco habetur.
如果保护人被流放,则其儿子对被释自由人的财产享有财产占有权,且被视为如同死者一般的此种保护人并不对他的儿子构成障碍。
et dissimile est, si patronus apud hostes sit: nam propter spem postliminii obstat liberis suis.
而如果保护人在敌人处则情况不同:因为由于恢复权利的希望,他对自己的子女构成了障碍。
§38.2.4.3Si extraneus a liberto heres institutus rogatus sit filio hereditatem restituere, cum ex senatus consulto Trebelliano restituta hereditate heredis loco filius habetur, patronus summouendus est.
如果第三人被被释自由人指定为继承人,并被要求向该被释自由人的儿子返还遗产,既然根据《特雷贝利乌斯元老院决议》在返还遗产后,该儿子被视为处于继承人的地位,则保护人必须被排除。