Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §38.2.3.pr-38.2.3.20

保护人反遗嘱财产占有的要件与价值核算

第 5939 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

详细论述保护人违反被释自由人遗嘱申请财产占有的权利,讨论其资格条件(如金指轮特权等地位变化、解放的前因、继承的接受情况等)、补足应得份额的方法(通过遗赠或赠与等)以及财产估值的基准时间(死亡之时)。

[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad edictum. ] §38.2.3.prEtiamsi ius anulorum consecutus sit libertus a principe, aduersus huius tabulas uenit patronus, ut multis rescriptis continetur: hic enim uiuit quasi ingenuus, moritur quasi libertus.
[乌尔比安,《告示评注》第四十一卷] 即使被释自由人从皇帝处获得了金指轮的特权,保护人仍可违反其遗嘱(提出申请),如许多敕答所载;因为此人活着时如同自由人,死时却如同被释自由人。
§38.2.3.1Plane si natalibus redditus sit, cessat contra tabulas bonorum possessio:
显然,如果他被恢复了出生权,则违反遗嘱的财产占有即告终止。
§38.2.3.2Idem et si a principe liberam testamenti factionem impetrauit.
如果他从皇帝处获得了自由的遗嘱立遗嘱权,也是一样。
§38.2.3.3Sed si hac lege emit quis, ut manumittat, ad hanc partem edicti pertinebit.
但是,如果有人是以“予以解放”为条件购买奴隶,他将属于告示的这一部分。
§38.2.3.4Si quis nummos accepit, ut manumitteret, non habet contra tabulas bonorum possessionem.
如果有人接受了钱财以予以解放,他就不享有违反遗嘱的财产占有。
§38.2.3.5Ut patronus contra tabulas bonorum possessionem accipere possit, oportet hereditatem aditam esse aut bonorum possessionem petitam: sufficit autem uel unum ex heredibus adisse hereditatem bonorumue possessionem petisse.
为了使保护人能够获得违反遗嘱的财产占有,必须是继承已被接受,或者财产占有已被申请;但即使只有共同继承人中的一人接受了继承或申请了财产占有,也已足够。
§38.2.3.6Patronus contra ea bona liberti omnino non admittitur, quae in castris sunt quaesita.
对于被释自由人在军营中获得的财产,保护人完全不被准许对其(主张权利)。
§38.2.3.7Si deportatus patronus restitutus sit, liberti contra tabulas bonorum possessionem accipere potest.
如果被流放的保护人被恢复了权利,他可以获得对其被释自由人违反遗嘱的财产占有。
idemque et in liberto deportato et restituto dicendum est.
对于被流放并恢复权利的被释自由人,也应当这样说。
§38.2.3.8Si quis filius familias seruum de castrensi peculio manumiserit, ex constitutione diui Hadriani patronus est admittique poterit ad contra tabulas bonorum possessionem ut patronus.
如果任何家子从其军营特有财产中解放了奴隶,根据神君哈德良的宪令,他是保护人,并可以作为保护人被准许获得违反遗嘱的财产占有。
§38.2.3.9Si capitis libertum accusauerit is, cui adsignatus est, non potest is petere contra tabulas bonorum possessionem fratribusque suis non obstabit: sed hi contra tabulas bonorum possessionem petent, quemadmodum peterent, si ex altero filio nepotes essent: libertus enim, qui alteri ex filiis adsignatur, non desinit alterius filii libertus esse.
如果被释自由人被分配给的那个人,以死罪指控了该被释自由人,则此人不能申请违反遗嘱的财产占有,且不会对他的兄弟们造成障碍;但兄弟们将申请违反遗嘱的财产占有,如同他们是另一个儿子的孙子而申请一样:因为被分配给儿子之一的被释自由人,并没有停止作为另一个儿子的被释自由人。
amplius dicendum est: etiamsi omiserit frater bonorum possessionem, alter frater, cui adsignatus non est, potest succedere et contra tabulas bonorum possessionem petere.
更有甚者,应当这样说:即使该兄弟放弃了财产占有,未被分配该被释自由人的另一个兄弟也可以继承并申请违反遗嘱的财产占有。
§38.2.3.10Totiens ad bonorum possessionem contra tabulas inuitatur patronus, quotiens non est heres ex debita portione institutus.
保护人被邀请获得违反遗嘱的财产占有的次数,与他未被指定为应得份额的继承人的次数相同。
§38.2.3.11Si patronus sub condicione sit institutus eaque condicio uiuo testatore extitit, contra tabulas bonorum possessionem accipere non potest.
如果保护人是在某种条件下被指定,且该条件在立遗嘱人生前成就,则他不能获得违反遗嘱的财产占有。
§38.2.3.12Quid ergo, si mortis tempore pependit, extitit tamen, antequam patrono deferatur bonorum possessio, hoc est ante aditam hereditatem, an inuitetur ex hac parte edicti? et magis est, ut aditae hereditatis tempus spectetur: hoc enim iure utimur.
那么,如果在死亡时条件尚未决定,但在财产占有移转给保护人之前、也就是在接受继承之前成就了,他是否会根据告示的这一部分被邀请? 更为支持的观点是应当考察接受继承的时刻:因为我们适用这门法律。
§38.2.3.13Si tamen in praeteritum collata sit condicio uel ad praesens, non uidetur sub condicione institutus: aut enim impleta est et pure institutus est, aut non est et nec heres institutus est.
然而,如果条件指向过去或现在,则他不被视为是在条件下被指定:因为要么条件已经满足而他被无条件指定,要么条件未满足而他甚至未被指定为继承人。
§38.2.3.14Si libertus patronum suum ita heredem scripserit: 'si filius meus me uiuo morietur, patronus heres esto', non male uidetur testatus: nam si decesserit filius, poterit hic existente condicione accipere bonorum possessionem.
如果被释自由人这样将他的保护人写为继承人:“如果我的儿子在我活着时去世,让保护人成为继承人”,这不被视为不良的遗嘱:因为如果儿子去世了,在条件成就时他将能够获得财产占有。
§38.2.3.15Si debita patrono portio legata sit, etsi scriptus heres non fuerit, satis ei factum est.
如果保护人被遗赠了应得份额,即使他没有被写为继承人,他也得到了满足。
§38.2.3.16Sed et si institutus sit ex parte minore quam ei debetur, residua uero pars suppleta est ei legatis siue fideicommissis, et ita satisfactum ei uidetur.
但是,即使他被指定的份额少于其应得份额,但其余部分通过遗赠或信托遗赠向他补足,则也视为他得到了满足。
§38.2.3.17Sed et mortis causa donationibus poterit patrono debita portio suppleri: nam mortis causa donationes uice legatorum funguntur.
而且,通过死因赠与也可以向保护人补足应得份额:因为死因赠与起到了遗赠的作用。
§38.2.3.18Sed et si non mortis causa donauit libertus patrono, contemplatione tamen debitae portionis donata sunt, idem erit dicendum: tunc enim uel quasi mortis causa imputabuntur uel quasi adgnita repellent patronum a contra tabulas bonorum possessione.
但是,即使被释自由人并非通过死因赠与向保护人赠与,但这些财物是考虑到应得份额而赠与的,也应当这样说:因为届时,它们要么将如同死因赠与般被折抵,要么将如同已被承认般,排除保护人违反遗嘱的财产占有。
§38.2.3.19Si patrono condicionis implendae causa quid datum sit, in portionem debitam imputari debet, si tamen de bonis sit liberti profectum.
如果是为了满足条件而给与保护人任何东西,应当折抵入应得份额,前提是这出自被释自由人的财产。
§38.2.3.20Debitam autem partem eorum, quae cum moritur libertus habuit, patrono damus: mortis enim tempus spectamus.
此外,我们把被释自由人死时拥有的那些财产的应得部分给与保护人:因为我们考察的是死亡的时间。
sed et si dolo malo fecit, quo minus haberet, hoc quoque uoluit praetor pro eo haberi, atque si in bonis esset.
但是,如果他恶意行事以致拥有较少财产,裁判官也希望这被视为属于他的财产,就如同这些财产仍存在于他的财产中一样。

词汇与语法注释

  1. 38.2.3.prhic enim uiuit quasi ingenuus, moritur quasi libertus — 刻画从皇帝处获得“金指轮特权”(ius anulorum)的被释自由人法律地位的著名格言。根据此特权,他在生前享有与自由人(ingenuus)同等的私法权利,但这并未消灭保护人权;因此在死亡(继承发生)时,他仍被视为被释自由人(libertus),保护人可主张违反遗嘱的财产占有。
  2. 38.2.3.3hac lege ... ut manumittat — hac lege(以此条件)的具体内容由同位语 ut 从句(带虚拟式,此处为 manumittat)引导。此处的 lex 指买卖合同中的“附加条款(条件)”。
  3. 38.2.3.9capitis — 与表示指控、审判的动词 accusare 连用,表示罪状或刑罚的“属格(罪状属格)”。此处指以“死罪”(或涉及丧失自由权、市民权的重大罪行)指控被释自由人。
  4. 38.2.3.20fecit, quo minus haberet — 紧跟在 fecit 之后的 quo minus 加虚拟式未完成过去时(haberet),表示使某事不发生或减少的意图或结果(“行事以致拥有较少”)。指被释自由人蓄意(恶意)减少其死后转让给保护人的财产。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §38.2.3.pr-38.2.3.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:38.2.3.pr-38.2.3.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。