[IDEM libro octauo epistularum.
[同上,在《书信集》第八卷中。
]
]\n\n一名无偿债能力的解放自由人在遗嘱中遗漏了赞助人,指定外部人作为其继承人。
§38.2.36.prLibertus, qui soluendo non erat, praeterito patrono extrarios relinquit heredes: quaero, an possit patronus petere contra tabulas bonorum possessionem.
我问,赞助人是否可以请求违背遗言的财产占有。
respondit: cum a scriptis heredibus adita est hereditas, patronus contra tabulas bonorum possessionem petere potest, quia soluendo hereditas est, quae inueniat heredem.
答复:当指定继承人继承了遗产时,赞助人可以请求违背遗言的财产占有,因为能够找到继承人的遗产便具有偿债能力。
et sane absurdum est ius patroni in petenda bonorum possessione contra tabulas aliorum computatione, non iudicio ipsius patroni aestimari auferrique patrono, quod modicum uindicaturus est.
而且,赞助人请求违背遗言之财产占有的权利,竟由他人的计算来评估,而非由赞助人自己的判断来评估,且赞助人将要请求的哪怕是微不足道的财产也因此被剥夺,这确实是荒谬的。
multi enim casus interuenire possunt, quibus expediat patrono petere bonorum possessionem, quamuis aeris alieni magnitudo, quam libertus reliquerit, facultates patrimonii eius excedat, ueluti si praedia sunt aliqua ex bonis liberti, in quibus maiorum patroni sepulchra sint et magni aestimat patronus bonorum possessione iura pro parte ea ad se pertinere, uel aliquid mancipium, quod non pretio, sed affectu sit aestimandum.
因为可能发生许多即使解放自由人遗留的债务数额超过其遗产的实际承受能力,对赞助人而言请求财产占有仍是有益的情况。 例如,在解放自由人的财产中有些土地,其中有赞助人祖先的坟墓,赞助人非常重视通过财产占有使该部分土地的相关权利归属于自己;或者有某个奴隶,其价值不应按价格评估,而应按感情评估。
non ergo ideo minus habere debet ius petendae bonorum possessionis, qui animo potius quam aliorum computatione bona liberti aestimat, cum eo ipso sufficere patrimonium uideri possit, quod et heredem habeat et bonorum possessorem.
因此,对于那些凭着感情而非他人的计算来评估解放自由人财产的人,不应因此减少其请求财产占有的权利,因为遗产既然既有继承人又有财产占有者,这本身就可以被视为遗产是充足的。