[IDEM libro octauo epistularum. ] §38.2.36.prLibertus, qui soluendo non erat, praeterito patrono extrarios relinquit heredes: quaero, an possit patronus petere contra tabulas bonorum possessionem.
[같은 저자, 《서간집》 제8권에서.]\n\n지급 능력이 없었던 해방노예가 후원자를 유언에서 누락하고 외부인을 상속인으로 지정하여 사망하였다. 나는 후원자가 유언장 반대 상속재산 점유를 청구할 수 있는지 묻는다.
respondit: cum a scriptis heredibus adita est hereditas, patronus contra tabulas bonorum possessionem petere potest, quia soluendo hereditas est, quae inueniat heredem.
답변: 지정 상속인에 의해 상속이 승인되었을 때, 후원자는 유언장 반대 상속재산 점유를 청구할 수 있다. 왜냐하면 상속인을 찾아낸 상속재산은 지급 능력이 있는 것이기 때문이다.
et sane absurdum est ius patroni in petenda bonorum possessione contra tabulas aliorum computatione, non iudicio ipsius patroni aestimari auferrique patrono, quod modicum uindicaturus est.
그리고 유언장 반대 상속재산 점유를 청구하는 후원자의 권리가 타인의 계산에 의해 평가되고 후원자 자신의 판단에 의해서는 평가되지 않는다는 것, 그리고 후원자가 아주 미미하게나마 청구하려는 것이 후원자로부터 박탈된다는 것은 실로 불합리하다.
multi enim casus interuenire possunt, quibus expediat patrono petere bonorum possessionem, quamuis aeris alieni magnitudo, quam libertus reliquerit, facultates patrimonii eius excedat, ueluti si praedia sunt aliqua ex bonis liberti, in quibus maiorum patroni sepulchra sint et magni aestimat patronus bonorum possessione iura pro parte ea ad se pertinere, uel aliquid mancipium, quod non pretio, sed affectu sit aestimandum.
왜냐하면 해방노예가 남긴 채무의 규모가 그 상속재산의 자력을 초과하더라도 후원자가 상속재산 점유를 청구하는 것이 유리한 많은 상황이 발생할 수 있기 때문이다. 예를 들어, 해방노예의 재산 중에 어떤 토지들이 있고 그 안에 후원자 조상의 분묘가 있어서, 상속재산 점유에 의해 그 지분에 관한 권리가 자신에게 속하는 것을 후원자가 매우 중요하게 평가하는 경우나, 혹은 가격이 아니라 애정에 의해 평가되어야 할 어떤 노예가 있는 경우가 그러하다.
non ergo ideo minus habere debet ius petendae bonorum possessionis, qui animo potius quam aliorum computatione bona liberti aestimat, cum eo ipso sufficere patrimonium uideri possit, quod et heredem habeat et bonorum possessorem.
따라서 타인의 계산이 아니라 자신의 마음에 의해 해방노예의 재산을 평가하는 사람이 상속재산 점유를 청구할 권리를 그로 인해 덜 가져서는 안 된다. 왜냐하면 상속재산이 상속인과 상속재산 점유자를 모두 가지고 있다는 그 자체로 상속재산이 충분한 것으로 보일 수 있기 때문이다.