[ULPIANUS libro quadragensimo quinto ad edictum. ] §38.2.14.prQui, cum maior natu esset quam uiginti quinque annis, libertum capitis accusauerit aut in seruitutem petierit, remouetur a contra tabulas bonorum possessione.
[ULPIANUS libro quadragensimo quinto ad edictum.] 凡在年龄大于二十五岁时,以死罪起诉被释奴隶或请求将其归为奴隶者,即被排除在违反遗嘱的财产占有之外。
§38.2.14.1Si uero accusauerit minor, dicendum est hunc non excludi, siue ipse siue tutor eius uel curator accusauerit.
但若未成年人提起诉讼,则应当说此人并不被排除,无论是由他本人还是由他的监护人或保佐人提起诉讼。
§38.2.14.2Sed si minor quidem instituerit accusationem, maior autem factus sententiam acceperit, benigne erit dicendum ignosci ei debere, quia minor coepit, neque enim imputare ei possumus, cur non deseruit accusationem uel cur abolitionem non petierit, cum, alterum si fecisset, in Turpillianum incideret, alterum non facile impetretur.
但如果他确实在未成年时提起了起诉,但在成年后才接受判决,则应当宽大地说他应当获得宽免,因为他是作为未成年人开始的;因为我们不能归咎于他为何没有放弃起诉,或者为何没有请求撤回,因为如果他做了前者,他将落入《图尔皮利安元老院决议》的处罚范围,而后者又不易获得。
certe si abolitione publice data repetit iamiam maior, dicendum est hunc esse remouendum: maior enim factus potuit sine timore deserere abolitam accusationem.
当然,如果公家给予了撤回后,已是成年人的他再次重新起诉,则应当说此人应被排除:因为已成年的他本可以毫无畏惧地放弃已被撤回的起诉。
§38.2.14.3Is demum uidetur capitis accusasse, qui tali iudicio appetit, cuius poena aut supplicium habuit aut exilium, quod sit uice deportationis, ubi ciuitas amittitur.
只有那些通过以下审判进行指控的人,才被视为是以死罪起诉:该审判的刑罚或带有死刑,或带有作为流放替代的放逐,在此情况下公民权将被丧失。
§38.2.14.4Si tamen quis libertum eo crimine accusauerit, cuius poena non est capitis, uerumtamen iudicanti placuit augere poenam, non obest hoc patroni filio: neque enim imperitia aut seueritas iudicantis obesse debet patroni filio, qui crimen leuius inportauit.
然而,如果有人以不属死罪的罪名起诉被释奴隶,但法官仍决定加重刑罚,这并不妨碍保护人之子:因为法官的无知或严苛不应对提起较轻控诉的保护人之子产生不利影响。
§38.2.14.5Sed si non accusauerit, sed testimonium in caput liberti dixit aut subiecit accusatorem, puto eum a contra tabulas remoueri.
但若他未提起诉讼,而是作出了不利于被释奴隶性命的证言,或唆使了起诉人,我认为他应被排除在违反遗嘱的财产占有之外。
§38.2.14.6Si libertus maiestatis patroni filium accusauit et patroni filius calumniae eum capitis puniri desiderauit, non debet repelli hoc edicto.
如果被释奴隶起诉保护人之子犯有叛逆罪,而保护人之子要求以虚假诉讼的死罪惩罚他,则不应以此告示排斥他。
idem puto et si ab eo petitus retorsit in eum crimina: ignoscendum enim est ei, si uoluit se ulcisci prouocatus.
我认为,如果是被他起诉后反诉其罪,也是同样的道理:因为如果他是因受到挑衅而想要报复,那是应当获得宽免的。
§38.2.14.7Si patris mortem defendere necesse habuerit, an dicendum sit hic quoque ei succurrendum, si libertum paternum propter hoc accusauit, medicum forte patris aut cubicularium aut quem alium, qui circa patrem fuerat? et puto succurrendum, si affectione et periculo paternae substantiae ducente necesse habuit accusationem uel calumniosam instituere.
如果他有必要为父亲之死寻求公道,那么如果他为此起诉了父亲的被释奴隶——比如父亲的医生、贴身侍从或在父亲身边的其他人,是否应当说在此情况下也应当救济他? 我认为,如果是出于对父亲的感情以及父亲财产的危机所驱使,他有必要提起诉讼,即使该起诉是虚假的,也应当予以救济。
§38.2.14.8Accusasse autem eum dicimus, qui crimina obiecit et causam perorari usque ad sententiam effecit: ceterum si ante quieuit, non accusauit: et hoc iure utimur.
但我们说,所谓起诉是指提出了控告,并使案件一直辩论到判决产生:至于如果在此之前就停止了,则不算起诉:我们适用这一法律。
sed si appellatione interposita desiit, benigne dicetur non pertulisse accusationem.
但如果是在提起上诉后停止的,则应宽大地说他没有将起诉进行到底。
si igitur pendente appellatione decessit libertus, patroni filius admittetur ad bonorum possessionem, quia sententiae libertus morte subtractus est.
因此,如果在上诉悬而未决期间被释奴隶死亡,保护人之子将被准予取得财产占有,因为该被释奴隶因死亡而免于判决。
§38.2.14.9Si patroni filius aduocationem accusatori liberti praestitit, non est repellendus: neque enim aduocatus accusat.
如果保护人之子向被释奴隶的起诉人提供了辩护,则不应排斥他:因为辩护人并非起诉。
§38.2.14.10Si pater testamento cauerit, ut accusaretur libertus, quasi uenenum sibi parasset aut quid aliud in se admisisset: magis est, ut ignosci liberis deberet, qui non sponte accusauerunt.
如果父亲在遗嘱中规定应当起诉被释奴隶,理由是该奴隶为他准备了毒药,或对他犯有其他罪行:那么,对于并非自愿起诉的子女,应当予以宽免,这更为妥当。
§38.2.14.11Sed et si accusauerit libertum et probauerit crimen patroni filius posteaque hic libertus sit restitutus, non erit repellendus: crimen enim quod intendit etiam perfecit.
并且,如果保护人之子起诉了该被释奴隶并证实了罪行,而此后该被释奴隶又获得了复权,则他不应被排斥:因为他确实完成了他旨在指控的罪行。