Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §38.17.2.pr-38.17.2.10

身份变动下母亲与子女的法定继承权

第 6086 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安努斯讨论了母亲与子女之间的法定继承关系,探讨了当事人身份变化(如释放、沦为奴隶或收养)以及其他继承人的存在对继承权的影响。

[IDEM libro tertio decimo ad Sabinum. ] §38.17.2.prSiue ingenua sit mater siue libertina, Filium autem uel filiam accipere debemus, siue iuste sint procreati uel uulgo quaesiti: idque in uulgo quaesitis et Iulianus libro quinquagensimo nono digestorum scripsit.
[同作者,《萨比努斯注释》第十三卷] 无论母亲是自由人还是解放自由人。 此外,我们应当将“儿子”或“女儿”理解为:无论是合法生育的还是非婚生的;关于非婚生子女,尤里安在《学说汇纂》第五九卷中也写到了这一点。
§38.17.2.1Sed si filius uel filia libertini sint effecti, mater legitimam hereditatem uindicare non poterit, quoniam mater esse huiusmodi filiorum desiit: idque et Iulianus scripsit et constitutum est ab imperatore nostro.
但如果儿子或女儿成为了解放自由人,母亲将不能请求法定继承财产,因为她不再是此类子女的母亲;尤里安也这样写过,并且我们的皇帝也做出了此项规定。
§38.17.2.2Sed si in seruitute concepit filium et manumissa ediderit, ad legitimam eius hereditatem admittetur: idemque et si serua poenae concepit et restituta edidit: hoc idem et si libera concepit, edidit serua poenae, mox restituta est: sed et si libera concepit et in seruitutem redacta edidit, mox manumissa est, ad legitimam hereditatem eius admittetur.
但如果她在奴隶身份中受孕并于释放后生下儿子,她将被接纳继承其法定继承财产;如果她作为刑罚奴隶受孕并于复权后生子,也是一样;如果她于自由时受孕,作为刑罚奴隶生子,随后复权,也是同样;但是,如果她于自由时受孕,被降为奴隶后生子,随后被释放,她也将被接纳继承其法定继承财产。
item si adhuc praegnas manumissa est, dicendum erit prodesse.
同样,如果她在怀孕期间被释放,应当说这对其有利。
et in seruitute editi filii ad legitimam hereditatem mater admittetur, ut puta si post moram factam in fideicommissa libertate peperit, uel apud hostes et cum eo rediit, uel si redempta edidit.
并且,对于在奴隶身份中出生的儿子的法定继承财产,母亲也将被接纳,例如在信托解放发生迟延后她生下孩子,或者在敌国生下并与他一同归来,或者在被赎出后她生下孩子。
§38.17.2.3Si mulier sit famosa, ad legitimam hereditatem liberorum admittetur.
如果妇女名声败坏,她也将被接纳继承其子女的法定继承财产。
§38.17.2.4Impuberem, cui pater secundas tabulas fecit, tunc certum est intestatum decessisse, cum omiserint substituti hereditatem eius.
父亲为其制作了补充遗言的未成年人,只有在代替指定继承人放弃其继承权时,才确定其为无遗言死亡。
quare et si impubes adrogatus sit, dicendum est matrem ad bona eius admitti, quae haberet, si intestatus decessisset.
因此,即使未成年人被收养(自权人收养),也应当说,如果他无遗言死亡,母亲将被接纳获得他本来拥有的财产。
§38.17.2.5Liberi defuncti sui quidem obstabunt matri eius tam uirilis sexus quam feminini, tam naturales quam adoptiui matremque excludunt, bonorum possessores uero etiam non sui et quidem soli naturales.
死者的作为“其自身继承人”(sui heredes)的子女,无论是男性还是女性,无论是亲生的还是收养的,确实都会阻碍其母亲并排除她;但遗产占有者,即使他们不是“其自身继承人”,且仅限于亲生子女。
adoptiui autem liberi post emancipationem ita admittuntur, si ex liberis naturalibus fuerint, ut puta nepos naturalis ab auo adoptatus: nam licet sit emancipatus, bonorum possessione accepta matri obstabit.
然而,收养的子女在免除家权后,只有在他们属于亲生子女之列时才被接纳,例如被祖父收养的亲生孙子:因为即使他被免除了家权,在接受遗产占有后,他也将阻碍母亲。
§38.17.2.6Si uero apud hostes est filius uel nasci speratur, pendet ius matris, donec redierit uel nascatur.
但如果儿子在敌国,或者可望出生,则在其实现归来或出生之前,母亲的权利处于未决状态。
§38.17.2.7Sed si sint sui heredes, uerum hereditas ad eos non pertineat, uideamus, an mater admittatur, ut puta abstinuit se hereditate.
但是,如果存在“其自身继承人”,但继承财产并不归属于他们,让我们来看看母亲是否被接纳,例如他们放弃了继承。
§38.17.2.8Africanus et Publicius temptant dicere in casum, quo se abstinent sui, matrem uenire, et tunc ei obstent, quotiens rem haberent, ne nudum nomen sui heredis noceat matri: quae sententia aequior est.
阿非利加努斯和普布利基乌斯试图说明,在“其自身继承人”放弃继承的情况下,母亲可以继承,并且只有在他们实际拥有财产时才阻碍她,以免“其自身继承人”的空洞头衔损害母亲;这一观点更为公平。
§38.17.2.9Sed si quis decessisset relicta filia, quam in adoptionem legitime dederat, relicta et matre, diuus Pius decreuit cessare senatus consultum Tertullianum et simul esse admittendas ad bonorum possessionem unde proximi cognati matrem et filiam.
但是,如果某人去世时留下了他已依法送去收养的女儿,同时也留下了母亲,神神庇护裁决:特尔图里亚努斯元老院议决停止适用,并且母亲和女儿应当在“最近血亲”途径下同时被接纳占有遗产。
sed quod idem Iulianus scripsit matrem ex senatus consulto non posse admitti, si filia in bonorum possessione petenda cessauerit, uerum non erit: succedit enim filiae.
然而,尤里安同样写道的,如果女儿怠于请求遗产占有,则母亲不能根据元老院议决被接纳,这 le 并不是真的;因为她接替了女儿。
et ideo dicendum erit matrem, donec filia bonorum possessionem petere potest, bonorum possessionem accipere non posse, quoniam succedere quasi legitima speraretur.
因此应当说,只要女儿还能请求遗产占有,母亲就不能接受遗产占有,因为她有望像法定继承人一样获得接替。
§38.17.2.10Si bonorum possessione accepta filius emancipatus abstinuerit se hereditate per in integrum restitutionem, uerum est senatus consultum posse locum habere: sed si fuerit rursus immixtus, rursus debet mater abstinere.
如果在接受遗产占有之后,被免除家权的儿子通过恢复原状而放弃继承,则元老院议决可以适用是正确的;但如果他再次介入,母亲必须再次放弃。

词汇与语法注释

  1. §38.17.2.4Impuberem, cui pater secundas tabulas fecit, tunc certum est intestatum decessisse, cum... — 夺格与不定式构成的从句 `impuberem ... decessisse` 作为无人称动词短语 `certum est`(确定...)的主语从句。置于句首的 `impuberem` 是不定式 `decessisse` 的逻辑主语(宾格)。
  2. §38.17.2.5adoptiui autem liberi post emancipationem ita admittuntur, si ex liberis naturalibus fuerint — 副词 `ita` 预示了随后由 `si` 引导的条件从句,表示限定性条件(“只有在...情况下”),说明收养的子女在免除家权后,只有在他们原属于亲生子女之列时才被接纳。
  3. §38.17.2.9sed quod idem Iulianus scripsit... uerum non erit — 关系代词 `quod` 引导一个名词性从句(“尤里安所写的关于...的事”),作为主句谓语 `uerum non erit` 的主语。该从句内部包含了一个由 `scripsit` 支配的宾格加不定式结构 `matrem ... non posse admitti`。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §38.17.2.pr-38.17.2.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:38.17.2.pr-38.17.2.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。