Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §38.17.2.11-38.17.2.20

胎儿影响与特殊亲属关系中母亲的继承顺序

第 6087 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节论述了胎儿及婴儿对遗产占有的影响、父母并存时的继承顺序,以及在母亲兼具同父姐妹身份的特殊亲属关系中特尔图里亚努斯元老院议决的适用。

[IDEM libro tertio decimo ad Sabinum. ] §38.17.2.11Si quis ex liberis, dum est in utero, in possessione missus sit, mox natus sit et ante bonorum possessionem acceptam decesserit, an matri noceat, uidendum, quasi bonorum possessor.
如果子女中的任何一个,在胎儿时期就被送入占有(准予遗产占有),但随即出生,并在获得遗产占有前死亡,应当探讨,他作为遗产占有者是否会阻碍母亲。
et puto non nocere, si non suus patri adgnascitur: neque enim sufficit mitti in possessionem, nisi natus quoque acceperit bonorum possessionem.
我认为,如果他未作为其父亲的“自身继承人”出生,则他不会构成阻碍;因为仅仅送入占有是不够的,除非出生者本身也获得了遗产占有。
igitur et si furioso decreto petita sit possessio et priusquam ipse mentis compos factus bonorum possessionem petierit, decesserit, matri non obstabit.
因此,即使是通过针对精神失常者的决定请求了占有,且在其恢复神志并请求遗产占有之前死亡,他也不会阻碍母亲。
§38.17.2.12Sed si quis, cum status controuersiam pateretur, Carbonianam solam acceperit, an noceat matri bonorum possessio, quaesitum quidem est: sed cum haec tempore finiatur, dicendum est matri post tempus non nocere aut, si impubes decesserit, matrem posse admitti.
但是,如果在面临身份诉讼期间,某人仅获得了卡尔博尼亚遗产占有(临时遗产占有),此遗产占有是否会阻碍母亲,固然存在疑问;但由于这会因时间而终结,应当说在期限之后不会阻碍母亲,或者,如果他未成年夭折,母亲可以被接纳。
§38.17.2.13Sed si infanti per tutorem petita sit possessio, licet statim decesserit, dicendum erit matri obstitisse: non enim similis est ei, quae furioso datur.
但是,如果是通过监护人为婴儿请求了占有,即使他随即死亡,也应当说阻碍了母亲;因为这与给予精神失常者的情况不同。
§38.17.2.14Ita demum autem mater senatus consulti beneficio excludetur, si filius adiit legitimam hereditatem: ceterum si omiserit legitimam hereditatem, mater ex senatus consulto Tertulliano admittetur.
然而,只有在儿子继承了法定继承财产时,母亲才会最终被排除在元老院议决的恩惠之外;相反,如果他放弃了法定继承财产,母亲将根据特尔图里亚努斯元老院议决被接纳。
sed si non sit solus iste filius legitimus heres, sed sint qui cum eo admittantur, nec in partem eorum mater ex senatus consulto erit uocanda.
但如果该儿子并非唯一的法定继承人,而是还有其他人与他一同被接纳,则母亲不应根据元老院议决被召集以分得他们的份额。
§38.17.2.15Obicitur matri pater in utriusque bonis tam filii quam filiae, siue heres siue bonorum possessor existat.
父亲在儿子和女儿两者的财产中,无论他是作为继承人还是遗产占有者存在,都会被提出以对抗母亲(优先于母亲)。
sed neque auus neque proauus in Tertulliano matri nocent, quamuis fiduciam contraxerint.
但在特尔图里亚努斯元老院议决中,祖父和曾祖父都不会阻碍母亲,即使他们曾订立信托契约。
pater autem tantum naturalis, non etiam adoptiuus matri nocet: uerius est enim, cum pater esse desierit, a matre eum excludi: sed nec ad bonorum possessionem contra tabulas eum admitti, cum pater esse desierit.
然而,只有亲生父亲(而非收养的父亲)会阻碍母亲;因为更真实的是,当他不再是父亲时,他就会被母亲排除;并且当他不再是父亲时,他也不会被接纳获得违反遗嘱的遗产占有。
§38.17.2.16Undecumque autem acceperit bonorum possessionem pater naturalis, siue legitimus siue contra tabulas, ex quauis parte excludit matrem.
无论亲生父亲从何种途径获得遗产占有(无论是法定的还是违反遗嘱的),他都会在任何份额中排除母亲。
§38.17.2.17Si sit adgnatus defuncti et naturalis pater sit in adoptiua familia, sit et mater, admittimus matrem, quoniam patrem adgnatus exclusit.
如果存在死者的同胞父系血亲,而亲生父亲处于收养家庭中,且母亲也存在,我们接纳母亲,因为同胞父系血亲已经排除了父亲。
§38.17.2.18Si sit consanguinea soror defuncti, sit et mater, sit et pater adoptatus uel emancipatus: si consanguinea uelit habere hereditatem, matrem ex senatus consulto una cum ea uenire, patrem excludi placet: si consanguinea repudiet, matrem ex senatus consulto propter patrem non uenire: et quamuis alias non soleat mater exspectare consanguineam, uelit nec ne adire hereditatem, nunc tamen exspectaturam: consanguinea enim est, quae patrem excludit.
如果存在死者的同父半血姐妹,且母亲也存在,并且还存在一个被收养或免除家权的父亲:如果同父姐妹希望获得继承财产,通说认为母亲根据元老院议决与她一同继承,而父亲被排除;如果同父姐妹放弃,母亲由于父亲的存在而不能根据元老院议决继承;虽然在其他情况下,母亲通常不需要等待同父姐妹是否愿意接受继承,但此时却必须等待;因为正是同父姐妹排除了父亲。
repudiante igitur consanguinea bonorum possessionem habebit mater cum patre quasi cognata, sed et in hac moram patietur nec ante accipiet bonorum possessionem quam pater petierit, quoniam omittente eo potest ex senatus consulto succedere.
因此,如果同父姐妹放弃,母亲将作为血亲与父亲一同拥有遗产占有,但这也会使她面临延迟,在父亲请求之前她不能获得遗产占有,因为在父亲放弃时,她可以根据元老院议决承袭。
§38.17.2.19Sed et si ipsa mater cadem sit et soror consanguinea, ut puta quoniam pater matris nepotem suum ex filia adoptauit, sit praeterea et pater naturalis: haec mater si quidem quasi consanguinea ueniat, excludet patrem: si ius consanguineae repudiauit uel capitis deminutione amisit, ex senatus consulto nenire propter patrem non potest, repudiante uero patre rursum ex senatus consulto potest uenire.
同样,如果母亲本人同时也是同父姐妹(例如,因为母亲的父亲收养了其女儿所生的亲外孙),此外还存在亲生父亲:这位母亲如果是作为同父姐妹而来,就会排除父亲;如果她放弃了同父姐妹的权利或因人格减等而丧失了该权利,她就不能由于父亲的存在而根据元老院议决而来;但如果父亲放弃,她可以再次根据元老院议决而来。
§38.17.2.20Si mater hereditatem filii filiaeue non adierit ex senatus consulto Tertulliano, in bonorum possessione antiquum ius seruandum est: cum enim esset praelatio matre omittente senatus consulti beneficium, ius succedit uetus.
如果母亲没有根据特尔图里亚努斯元老院议决接受儿子或女儿的继承,则在遗产占有中应当维持旧法;因为当母亲放弃元老院议决的恩惠时,由于优先权消失,旧法便会继承(适用)。

词汇与语法注释

  1. §38.17.2.11quasi bonorum possessor — 短语 `quasi bonorum possessor`(仿佛作为遗产占有者)修饰在胎儿时期就被送入占有、但在出生后不久便死亡的“子女”,其探讨的问题在于该子女是否应被实质上视为“遗产占有者”,从而产生阻碍(排除)母亲继承权的效力。
  2. §38.17.2.18uelit nec ne adire hereditatem — 解释 `consanguineam`(同父姐妹)意愿的间接疑问从句。通常情况下,母亲根据元老院议决享有的继承权并不取决于其他亲属的继承承认行为,但在这一特殊案例中(即处于他家的父亲依然存活时),母亲必须等待同父姐妹“是否愿意接受继承”。
  3. §38.17.2.19pater matris nepotem suum ex filia adoptauit — 设定了母亲的父亲(外祖父)收养了其女儿(母亲)所生外孙(即死者)的情境。因此,该外孙在法律上成为了其亲生母亲在父亲一方的养兄弟,使这位母亲同时兼具了死者“母亲”与“同父姐妹”(soror consanguinea)的双重身份。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §38.17.2.11-38.17.2.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:38.17.2.11-38.17.2.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。