[ULPIANUS libro duodecimo ad Sabinum. ] §38.17.1.prSiue ingenua siue libertina mater est, admitti possunt liberi ad hereditatem eius ex senatus consulto Orphitiano.
[乌尔比安努斯,《萨比努斯注释》第十二卷] 无论母亲是自由人还是解放自由人,根据奥尔菲提乌斯元老院议决,子女都可以被接纳继承其财产。
§38.17.1.1Si ea sit mater, de cuius statu dubitatur, utrum mater familias sit an filia familias, ut puta quoniam pater eius ab hostibus captus sit: si certum esse coeperit matrem familias esse, liberi admittentur.
如果该母亲的身份存在疑问,即她是家母还是家女,例如因为她的父亲被敌人俘虏:如果开始确定她是家母,则子女将被接纳。
unde tractari potest, an medio tempore, dum status pendet, succurri eis per praetorem debeat, ne, si medio tempore decesserint, nihil ad heredem transmittant: et magis est, ut subueniatur, ut in multis casibus placuit.
由此可以探讨,在身份未定的过渡期间,是否应当由裁判官对他们予以救济,以免他们若在过渡期间死亡,则无法向其继承人传输任何财产;而更妥当的见解是应当予以救济,正如在许多案例中所赞同的那样。
§38.17.1.2Sed et uulgo quaesiti admittuntur ad matris legitimam hereditatem.
并且,非婚生子女也可以被接纳继承母亲的法定继承财产。
§38.17.1.3Interdum et in seruitute quaesito erit concedenda hereditas legitima, ueluti si post moram fideicommissariae libertati matris suae factam natus sit.
有时,对于在奴隶身份中出生的人,也应当授予法定继承权,例如在其母亲的信托解放受到迟延之后出生。
certe si post manumissionem matris fuerit natus, licet in seruitute conceptus, ad legitimam eius hereditatem admittetur.
当然,如果他在母亲获得解放后出生,即使是在奴隶身份中受孕,也将被接纳继承其法定继承财产。
sed et si apud hostes conceptus a captiua procreatus cum ea rediit, secundum rescriptum imperatoris nostri et diui patris eius ad Quinium Tertullum poterit ex hoc senatus consulto admitti quasi uulgo quaesitus.
但是,如果他在敌国受孕,由被俘的母亲所生,并与她一同归来,根据我们的皇帝及其神圣父亲给基尼乌斯·特尔图鲁斯的敕答,他可以根据本元老院议决被接纳,如同非婚生子女一样。
§38.17.1.4Filio, qui mortis tempore matris ciuis Romanus fuit, si ante aditam hereditatem in seruitutem deducatur, legitima hereditas non defertur nec si postea liber factus sit, nisi forte seruus poenae effectus beneficio principis sit restitutus.
对于在母亲去世时是罗马公民的儿子,如果在接受继承之前被降为奴隶,则不向其提供法定继承权,即使他后来成为自由人也是如此,除非他被处以刑罚奴隶,后经皇帝的恩典得以复权。
§38.17.1.5Sed si matris exsecto uentre filius editus sit, magis dicendum est hunc quoque ad legitimam hereditatem admitti: nam et institutus secundum tabulas et ab intestato unde cognati et multo magis unde legitimi bonorum possessionem petere potuit: argumento est, quod uenter in possessionem ex omni parte edicti mittitur.
但如果通过剖开母亲的腹部而产下儿子,更应当认为他也应当被接纳获得法定继承权;因为无论是根据遗言书被指定,还是在无遗言继承中通过“血亲”途径,甚至更应当通过“法定继承人”途径,他都可以请求占有遗产。 其证据在于,根据告示的各个部分,胎儿均被送入占有之中。
§38.17.1.6Qui operas suas ut cum bestiis pugnaret locauit quiue rei capitalis damnatus neque restitutus est, ex senatus consulto Orphitiano ad matris hereditatem non admittebatur: sed humana interpretatione placuit eum admitti.
凡是为与猛兽搏斗而雇出其劳务的人,或者被判犯有重罪且未被复权的人,根据奥尔菲提乌斯元老院议决,不能被接纳继承其母亲的财产;但通过人道的解释,已同意接纳他。
idem erit dicendum et si hic filius in εius sit potestate, qui in causa supra scripta sit, posse eum ex Orphitiano admitti.
即使这个儿子处于上述情况之人的权力之下,也应当说同样的话,即他可以根据奥尔菲提乌斯议决被接纳。
§38.17.1.7Sed si mater testamento facto filium heredem scripserit uuum sub condicione, cum plures haberet, si condicione pendente possessionem petierit et postea condicio defecit, aequum est ceteris etiam filiis legitimam hereditatem non auferri: quod et Papinianus libro sexto decimo quaestionum scripsit.
但是,如果母亲立了遗言,在有多个子女的情况下,仅指定其中一个儿子附条件继承,若在条件未决期间他请求了遗产占有,而随后条件未成就,那么不剥夺其余子女的法定继承权是公平的;帕皮尼亚努斯在《问题集》第十六卷中也写到了这一点。
§38.17.1.8Capitis minutio saluo statu contingens liberis nihil nocet ad legitimam hereditatem: nam uetus sola hereditas, quae lege duodecim tabularum defertur, capitis minutione peremitur, nouae uel ex lege uel ex senatus consultis delatae non peremuntur capitis deminutione.
在保留自由身份的情况下发生的子女身份减损,对法定继承权并无损害;因为只有通过十二表法赋予的旧继承权才会因身份减损而消灭,而通过法律或元老院议决赋予的新继承权则不会因身份减损而消灭。
proinde siue quis ante delatam capite minuatur, ad legitimam hereditatem admittetur, nisi magna capitis deminutio interueniat, quae uel ciuitatem adimit, ut puta si deportetur.
因此,即使某人在继承权赋予之前发生了身份减损,他仍将被接纳获得法定继承,除非介入了剥夺其公民权的重大身份减损,例如被流放。
§38.17.1.9'Si nemo filiorum eorumue, quibus simul legitima hereditas defertur, uolet ad se eam hereditatem pertinere, ius antiquum esto'.
“如果子女或与他们同时获得法定继承权的人中,没有人希望该继承财产归属于自己,则适用古法。
hoc ideo dicitur, ut, quamdiu uel unus filius uult legitimam hereditatem ad se pertinere, ius uetus locum non habeat: itaque si ex duobus alter adierit, alter repudiauerit hereditatem, ei portio adcrescet.
” 这样说是因为,只要还有一个子女希望法定继承财产归属于他,古法便没有适用的空间;因此,如果两人中一人接受、另一人放弃继承,则该份额将归属于接受者。
et si forte sit filius et patronus, repudiante filio patrono defertur.
如果恰好有儿子和保护人,在儿子放弃时,继承权将赋予给保护人。
§38.17.1.10Si quis adita matris hereditate per in integrum restitutionem fuerit abstentus, an ius antiquum possit locum habere? uerba admittunt, ut possit: 'uolet ad se', inquit, 'eam hereditatem pertinere': nam et hic non uult, etsi aliquando uoluit: et dico posse ius antiquum locum habere.
如果某人在接受母亲的继承之后,通过恢复原状而被免除,古法是否可以适用? 文字允许其适用:“如果希望,”它说,“该继承财产归属于自己”;因为此人确实不再希望,尽管他曾经希望过;因此我认为古法可以适用。
§38.17.1.11Utrum autem ei defertur successio, qui tunc legitimus deprehenditur, an uero ei, qui tunc, fuit, cum filio defertur? ut puta proponamus fuisse defunctae consanguineum eiusque filium, deliberante filio defunctae consanguineum obisse, mox filium repudiasse matris hereditatem: an consanguinei filius admitti possit? et Iulianus recte putat circa Tertullianum locum esse succedenti adgnato.
那么,继承权是赋予给在此时被发现是法定继承人的人,还是赋予给在继承权赋予给儿子时存在的人? 例如,假设死者有同父兄弟及其儿子,在死者的儿子犹豫未决期间,该兄弟去世,随后儿子放弃了母亲的继承:该兄弟的儿子是否可以被接纳? 尤里安正确地认为,在关于特尔图里亚努斯元老院议决的事项中,继承的同族亲属是有资格的。
§38.17.1.12Quod ait senatus: 'quae iudicata transacta finitaue sunt, rata maneant', ita intellegendum est, ut iudicata' accipere debeamus ab eo cui iudicandi ius fuit, 'transacta' scilicet bona fide, ut ualeat transactio, 'finita' uel consensu uel longo silentio sopita.
元老院所说的:“已被判决、和解或终结的事项,应保持有效”,应当这样理解:我们应当将“已被判决”理解为由拥有裁判权的人所作出的判决;“已被和解”当然是指善意作出的和解,从而使该和解有效;“已被终结”是指通过同意或长期沉默而平息的事项。