[IDEM libro tertio decimo ad Sabinum. ] §38.17.2.21Sed si mater repudiauerit bonorum possessionem, de adeunda autem hereditate deliberet, dicendum erit adgnatum non succedere, quoniam nondum uerum est non adisse matrem.
但是,如果母亲拒绝了遗产占有,却在考虑接受继承财产,则应当说同胞父系血亲不予承袭,因为母亲未接受继承尚未成为事实。
§38.17.2.22Quod autem diximus ius antiquum seruari matre non adeunte, cui personae deferatur hereditas, uidendum, utrum ei, quae nunc proxima inuenitur, cum mater repudiat, an ei quae fuit, cum intestato decessisse certum est? ut puta fuit patruus, cum intestato decederet, et patrui filius: cum mater repudiasset, patruo nondum delatam hereditatem atque ideo defuncto eo matre deliberante patrui filium uocari.
然而,关于我们所说的在母亲不接受继承时维持旧法,应当探讨继承财产应授予何人:是授予在母亲拒绝时现在被发现最接近的人,还是授予在确定无遗嘱死亡时最接近的人? 例如,在无遗嘱死亡时有一位叔父,以及一位叔父之子:当母亲拒绝时,继承财产尚未授予叔父,因此,在母亲熟虑期间叔父死亡,叔父之子被召集。
§38.17.2.23Si mater non petierit tutores idoneos filiis suis uel prioribus excusatis reiectisue non confestim aliorum nomina ediderit, ius non habet uindicandorum sibi bonorum intestatorum filiorum.
如果母亲没有为其子请求合适监护人,或者在前任监护人获免除或被拒绝后没有立即呈报他人姓名,她就无权为自己主张无遗嘱子女的财产。
et quidem si non petit, incidit: ait enim 'uel non petere'.
确实,如果她不请求,她便落入惩罚;因为宪令说‘或者不请求’。
sed a quo non petere? loquitur quidem de praetore constitutio: sed puto et in prouinciis locum habere, etiamsi a magistratibus municipalibus non petat, quoniam et magistratibus municipalibus dandi necessitas iniungitur.
但向谁不请求? 宪令固然是在谈论裁判官;但我认为在行省中也有其适用,即使她没有向地方自治会市政官请求,因为地方自治会市政官也被赋予了指定监护人的义务。
§38.17.2.24Quid ergo, si petiit, sed admonita uel a libertis uel a cognatis, an incidat in senatus consultum? et puto eam incidere, si compulsa fecit, non si, cum petere non cunctaretur, admonita est.
那么,如果她请求了,但却是受到释放自由人或血亲的提醒,她是否会落入元老院议决的惩罚? 我认为,如果是被迫而为,她就会落入其中;但如果她在毫不迟疑准备请求时受到提醒,则不会。
§38.17.2.25Quid si pater eis peti prohibuerat tutorem, quoniam per matrem rem eorum administrari uoluit? incidet, si nec petat nec legitime tutelam administrat.
如果父亲因为希望他们的财产由母亲管理,而禁止为他们请求监护人,那该怎么办? 如果她既不请求,也不依法履行监护管理职责,她就会落入惩罚。
§38.17.2.26Quod si penitus egenis filiis non petit, ignoscendum est ei.
但是,如果她没有为完全贫困的儿子们请求监护人,她应当获得宽恕。
§38.17.2.27Sed si forte absens a libertis praeuenta est uel ab aliis, dicendum est eam non excludi, nisi forte cum frustraretur, id contigit.
但是,如果她在缺席期间偶然被释放自由人或其他人抢先请求,应当说她不被排除,除非这种情况是在她拖延时发生的。
§38.17.2.28Filiis autem non petendo punitur, utique et filiabus.
因未替儿子请求监护人她会受到惩罚,对于女儿自然也是如此。
quid si nepotibus? similiter non petendo punitur.
如果是替孙辈呢? 同样会因未请求而受到惩罚。
§38.17.2.29Quid si curatores non petiit? uerba rescripti deficiunt, sed dicendum est, si quidem impuberibus curatores non petiit, eandem esse rationem, si iam puberibus, cessare debere.
如果她没有请求保佐人呢? 批答的字句虽然付之阙如,但应当说,如果她没有为未成年人请求保佐人,则道理是一样的;如果是为已经成年的人,则该惩罚应当不适用。
§38.17.2.30Quid si cum praegnas esset, bonis non petiit curatorem? dico in sententiam incidere: nam et si apud hostes habuit impuberem, idem erit dicendum.
如果在怀孕时,她没有为财产请求保佐人呢? 我说她落入该裁决的适用范围;因为即使她有一个未成年的孩子在敌人那里,也应当这样说。
§38.17.2.31Quid si furioso tutorem uel curatorem non petiit? magis est, ut incidat.
如果她没有为精神失常者请求监护人或保佐人呢? 更有可能的是,她落入其中。
§38.17.2.32Non solum autem quae non petiit coercetur, sed et quae defunctorie petiit, ut rescripto declaratur, uel priuilegio munitum uel oneratum tribus puta tutelis, sed ita demum, si data opera hoc fecit.
不仅未请求的妇女会受到惩罚,而且敷衍请求的妇女也是如此,正如批答所明示的:例如,请求了受特权保护或负担了三项监护的人;但只有在她故意这样做时才会如此。
§38.17.2.33Quid ergo, si tales petiit et susceperunt nihilo minus uel detenti sunt? excusata erit mater.
那么,如果她请求了这样的人,而他们仍然接受了或者被留任了呢? 母亲将被免责。
§38.17.2.34Quid si indignos, id est minus habiles ad tutelam petierit, quoniam sciebat praetorem eos non daturum? quid tamen si dedit eos praetor matris petitionem secutus? iam quidem praetoris delictum est, sed et matris punimus consilium.
如果她因为知道裁判官不会指定他们,而请求了不合资格的人,即不那么适合担任监护的人呢? 但是,如果裁判官遵循母亲的请求指定了他们呢? 这固然已经是裁判官的过错,但我们也惩罚母亲的企图。
§38.17.2.35Igitur si forte excusati sint illi uel improbati, debet mater alios sine mora petere.
因此,如果那些人偶然被免除或被拒绝,母亲应当毫无迟延地请求其他人。
§38.17.2.36Ergo siue non petierit siue idoneos non petierit, punietur, etiamsi dati fuerint minus idonei praetore errante.
因此,无论她是未请求,还是未请求合适的人,她都会受到惩罚,即使由于裁判官的错误而指定了不合适的人。
§38.17.2.37Idoneos autem utrum facultatibus an et moribus petere debeat, dubitationis esse potest.
但是,她应当请求的是资产上合适的人,还是在品行上也合适的人,这可能存在疑问。
puto autem facile ei ignosci, si locupletes sint hi, quos petiit.
不过我认为,如果她请求的人非常富裕,她很容易获得宽恕。
§38.17.2.38Sed et si prioribus excusatis reiectisue non confestim aliorum nomina ediderit, punitur.
而且,在前任监护人获免除或被拒绝后,如果她没有立即呈报他人姓名,她也会受到惩罚。