[IDEM libro quarto decimo ad Sabinum. ] §38.16.3.prIntestato liberto mortuo primum suis deferri hereditatem uerum est: si hi non fuerint, tunc patrono.
[同上《萨比努斯注解》第十四卷] 确实,当被释自由人无遗嘱死亡时,遗产首先授予其自己继承人;如果没有这些人,则授予其解放自由主。
§38.16.3.1Libertum accipere debemus eum, quem quis ex seruitute ad ciuitatem Romanam perduxit siue sponte siue necessitate, quoniam rogatus fuit eum manumittere: nam et ad huius legitimam hereditatem admittitur.
我们应当将某人无论出于自愿还是出于必要(因为他被请求释放其)而从奴隶状态引导至罗马公民权的人视为被释自由人;因为此人也被允许继承该被释自由人的法律上的遗产。
§38.16.3.2Si dotalem quis seruum manumisit, ipse patronus habetur et ad legitimam hereditatem admittetur.
如果有人释放了作为嫁妆的奴隶,他本人被视为解放自由主,并将被允许继承法律上的遗产。
§38.16.3.3Is plane, quem hac lege emi, ut manumittam, etsi ex constitutione diui Marci peruenerit ad libertatem, tamen, ut eadem constitutione expressum est, meus libertus est et legitima eius hereditas mihi deferetur.
显然,我以“我予以释放”为条件购买的人,即使他根据神君马可的宪令获得了自由,但正如该宪令所明文规定的,他仍然是我的被释自由人,其法律上的遗产应当授予我。
§38.16.3.4Quid si necem domini detexit et ex senatus consulto libertatem meruerit? si quidem adsignauit praetor, cuius libertus sit, sine dubio eius erit et ei legitima hereditas deferetur: quod si non addidit, efficietur quidem ciuis Romanus, sed eius erit libertus, cuius proxime fuerit seruus et ad legitimam hereditatem ipse admittetur, nisi sicubi quasi indigno deneganda fuerit hereditas.
如果他揭发了主人的遇害并根据元老院决议赢得了自由,那又如何? 如果裁判官确实指定了他属于谁的被释自由人,那么他毫无疑问将属于此人,且其法律上的遗产将授予此人;但如果裁判官未作补充,他虽然会成为罗马公民,但他将是其最近期主人之被释自由人,且该主人本人将被允许继承法律上的遗产,除非在某些情况下因其不配而被剥夺继承权。
§38.16.3.5Si quis libertam sic iureiurando adegit 'ne illicite nubat', non debere incidere in legem Aeliam Sentiam.
如果某人让被释女自由人以这种方式宣誓“不进行非法的婚姻”,那么他不应当触犯《埃利亚·塞恩蒂亚法》。
sed si intra certum tempus ne ducat' 'neue aliam, quam de qua patronus consenserit' uel 'non nisi conlibertam' aut 'patroni cognatam', dicendum est incidere eum in legem Aeliam Sentiam nec ad legitimam hereditatem admitti.
但如果是“在一定时间内不得娶妻”、“不得娶解放自由主同意之外的其他女子”、“除同为被释自由人之外不得娶他人”或“除解放自由主的血亲之外不得娶他人”,则应当认为他触犯了《埃利亚·塞恩蒂亚法》,且不被允许继承法律上的遗产。
§38.16.3.6Si municipes seruum manumiserint, admittentur ad legitimam hereditatem in bonis liberti uel libertae intestatorum.
如果自治市民释放了奴隶,他们将在无遗嘱死亡的男女被释自由人的财产中,被允许继承法律上的遗产。
§38.16.3.7Miles manumittendo seruum peculiarem suum faciet libertum et ad legitimam hereditatem eius admittitur.
军人通过释放其特有财产中的奴隶,将使其成为自己的被释自由人,并被允许继承其法律上的遗产。
§38.16.3.8Principem ad bona libertorum suorum admitti plus quam manifestum est.
皇帝被允许继承其被释自由人的财产,这是极其明显的。
§38.16.3.9Utique et ex lege duodecim tabularum ad legitimam hereditatem is qui in utero fuit admittitur, si fuerit editus.
无论如何,根据《十二表法》,处于母腹中的人如果出生,也被允许继承法律上的遗产。
inde solet remorari insequentes sibi adgnatos, quibus praefertur, si fuerit editus: inde et partem facit his qui pari gradu sunt, ut puta frater unus est et uterus, uel patrui filius unus natus et qui in utero est.
因此,他通常会延缓排在自己之后的男系亲的继承,如果他出生,他将优于他们;因此他也与处于同一等亲的人平分份额,例如,有一个已出生的兄弟和一个在母腹中的胎儿,或者有一个已出生的叔父之子和一个在母腹中的胎儿。
§38.16.3.10Est autem tractatum, pro qua partem faciat, quia ex uno utero plures nasci possunt.
不过,由于一个母腹中可能诞生数个婴儿,关于他应当分占多少份额曾被讨论。
et placuit, si in rerum natura certum sit hanc, quae se dicit praegnatem, praegnatem non esse, ex asse iam esse heredem hunc, qui iam natus est, quoniam et ignoraus heres fit.
并且人们同意,如果在实际事物中可以确定这个自称怀孕的妇女并未怀孕,那么这个已经出生的人就已经是全部财产的继承人,因为一个人即使在不知情的情况下也会成为继承人。
quare si medio tempore decesserit, integram hereditatem ad heredem suum trausmittit.
因此,如果他在中途去世,他会将完整的遗产传给自己的继承人。
§38.16.3.11Post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hereditatem.
在死后十个月之后出生的人,将不被允许继承法律上的遗产。
§38.16.3.12De eo autem, qui centensimo octogensimo secundo die natus est, Hippocrates scripsit et diuus Pius pontificibus rescripsit iusto tempore uideri natum, nec uideri in seruitutem conceptum, cum mater ipsius ante centensimum octogensimum secundum diem esset manumissa.
至于在第一百八十二天出生的人,希波克拉底写过,且神君庇护也向祭司团敕答,其应被视为在正当时间出生,且不应被视为在奴隶状态中受孕,因为他的母亲在第一百八十二天之前已经获得了释放。