Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §38.16.2.pr-38.16.2.7

男系亲的法定继承与继承人确立基准时间

第 6070 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安讨论了没有同血亲时男系亲的法定继承问题,阐述了其范围、按人数平分的原则、对收养子女的适用,并说明了确定“最亲近继承人”的时间点为确定无遗言死亡之时。

[IDEM libro tertio decimo ad Sabinum. ] §38.16.2.prPost consanguineos admittuntur adgnati, si consanguinei non sunt, merito.
[同上《萨比努斯注解》第十三卷] 在同血亲之后,如果没有同血亲,男系亲被允许继承,这是理所当然的。
nam si sunt consanguinei, licet non adierint hereditatem, legitimis non defertur.
因为如果有同血亲,即使他们没有接受继承,继承权也不会授予法律上的继承人。
sed hoc sic erit accipiendum, si nec sperantur esse: ceterum si uel nasci consanguineus uel de captiuitate reuerti potest, adgnati impediuntur.
但这应当在连存在他们的希望都没有的情况下,才被这样理解;否则,如果可能诞生同血亲,或者可能从俘虏状态归来,男系亲的继承就会被阻碍。
§38.16.2.1Adgnati autem sunt cognati uirilis sexus ab eodem orti.
男系亲是指源于同一祖先的男性系统的血亲。
nam post suos et consanguineos statim mihi proximus est consanguinei mei filius et ego ei: patris quoque frater, qui patruus appellatur: deincepsque ceteri, si qui sunt hinc orti, in infinitum.
因为在自己继承人和同血亲之后,我的同血亲的儿子立刻就与我最近,而我也与他最近;父亲的兄弟,即被称为叔父的人,也是如此;接下来,如果还有源于此处的人,则以此类推,以至无穷。
§38.16.2.2Haec hereditas proximo adgnato, id est ei, quem nemo antecedit, defertur, et, si plures sint eiusdem gradus, omnibus, in capita scilicet.
这一继承遗产授予最亲近的男系亲,即不被任何人优先的人;如果有数个同一等亲的人,则授予所有人,即按人数平分。
ut puta duos fratres habui uel duos patruos, unus ex his unum filium, alius duos reliquit: hereditas mea in tres partes diuidetur.
例如,我有两个兄弟或两个叔父,其中一人留下一子,另一人留下二子:我的遗产将被分成三份。
§38.16.2.3Parui autem refert, adgnatus hic natiuitate an adoptione sit quaesitus: nam qui adoptatur isdem fit adgnatus, quibus pater ipsius fuit, et legitimam eorum hereditatem habebit uel ipsi eius.
此外,这个男系亲是通过出生还是通过收养获得的,关系并不大:因为被收养的人会成为其养父的那些男系亲的男系亲,他将享有他们法律上的继承权,或者他们享有他的。
§38.16.2.4Legitima hereditas tantum proximo defertur.
法律上的继承仅授予最亲近的人。
nec interest, unus solus sit an ex duobus prior pluribusue an duo pluresue ab eodem gradu uenientes, qui uel ceteros antecedant uel soli sint: quia is est proximus quem nemo antecedit, et is ultimus quem nemo sequitur, et interdum idem primus postremusque, qui solus occurrit.
而且,这无论是一个人,还是两个或更多人中的在先者,或者是来自同一等亲的两个或更多人,他们要么优于其他人,要么是仅有的人,都没有关系:因为不被任何人优先的人是最亲近的人,不被任何人紧随的人是最后的人,有时独自出现的人既是第一个也是最后一个。
§38.16.2.5Interdum ulteriorem adgnatum admittimus: ut puta fecit quis testamentum, cum haberet patruum et patrui filium, deliberante herede scripto patruus decessit, mox heres institutus repudiauit hereditatem: patrui filius admittetur: ergo et bonorum possessionem petere potest.
有时我们也会允许更远顺位的男系亲继承:例如,某人在有叔父和叔父之子的情况下立了遗嘱,在指定的继承人熟虑期间叔父去世了,随后指定的继承人放弃了继承:叔父之子将被允许继承:因此他也可以请求占有遗产。
§38.16.2.6Proximum non eum quaerimus, qui tunc fuit, cum moreretur pater familias, sed eum, qui tunc fuit, cum intestatum decessisse certum est.
我们寻找最亲近的人,不是寻找家父死亡时处于该顺位的人,而是寻找确定其无遗嘱死亡时处于该顺位的人。
secundum quae et si suus erat qui praecedebat uel consanguineus, si nemo eorum, cum repudiatur hereditas, uiuit, proximum eum accipimus, qui tunc, cum repudiatur hereditas, primus est.
依据这一点,即使此前在先的人是自己继承人或同血亲,如果当继承被放弃时他们中没有人还活着,我们就把在继承被放弃时处于最先顺位的人视为最亲近的人。
§38.16.2.7Unde belle quaeri potest, an etiam post repudiationem adhuc demus successionem.
由此可以巧妙地提出疑问:在放弃之后,我们是否仍然给予继承权。
propone heredem scriptum rogatum restituere hereditatem repudiasse eam, cum nihilo minus compelli potuit adire hereditatem et restituere, ut diuus Pius rescripsit: finge eum superuixisse centum diebus uerbi gratia et interim proximum decessisse, mox et eum, qui erat rogatus restituere: dicendum posteriorem admitti cum onere fideicommissi.
设想一个被要求交付遗产的指定继承人放弃了继承,尽管他仍可以被强迫接受继承并予以交付,正如神君庇护在敕答中所确定的一样;设想他例如又活了一百天,期间最亲近的继承人去世了,不久后那个被要求交付的人也去世了:应当说,更后顺位的继承人将在承担信托遗赠负担的情况下被允许继承。

词汇与语法注释

  1. 38.16.2.prlegitimis — 此处与格复数 'legitimis' 作名词性使用,指更远顺位的法定继承人(如更远顺位的男系亲)。该规则表明,只要存在同血亲,即使他们没有实际接受继承,继承权也不会随之移转给其他法定继承人。
  2. 38.16.2.1Adgnati autem sunt cognati uirilis sexus ab eodem orti — 'uirilis sexus' 是性质属格。在男系亲的定义中,它并不单指“男性性别的血亲”,而是指“通过男性(父系)系统建立联系的血亲”。
  3. 38.16.2.4prior pluribusue — 'ex duobus prior pluribusue' 应理解为“两人或更多人中的在先者”。比较级 'prior' 严密来说适用于两者之间,但通过接尾词 '-ue' 延伸至多人(pluribus),指多个候选人中最优先或最亲近的人。
  4. 38.16.2.7propone heredem scriptum... repudiasse — 第二人称单数主动命令式 'propone'(“设想……”)引导其后的宾格加不定式(AcI)结构('heredem scriptum ... repudiasse eam')作为宾语,用于建立假设情境。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §38.16.2.pr-38.16.2.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:38.16.2.pr-38.16.2.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。