Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §38.16.1.pr-38.16.1.11

无遗言者的定义与自己继承人及同血亲的资格

第 6069 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段阐明了“无遗言者”的定义,并结合被俘、身分减损以及信托解放延迟等各种情况,解释了自己继承人(suis heredes)和同血亲(consanguinei)的范围及继承资格。

[ULPIANUS libro duodecimo ad Sabinum. ] §38.16.1.prIntestati proprie appellantur, qui, cum possent testamentum facere, testati non sunt.
[乌尔比安《萨比努斯注解》第十二卷] 严格意义上的“无遗言者”是指那些本可以立遗言却未立遗言的人。
sed et is, qui testamentum fecit, si eius hereditas adita non est uel ruptum uel irritum est testamentum, intestatus non improprie dicetur decessisse.
但即使是立了遗言的人,如果其继承未被接受,或者遗言被撤销或失效,说他无遗言而死也并非不妥。
plane qui testari non potuit proprie non est intestatus, puta impubes furiosus uel cui bonis interdictum est: sed hos quoque pro intestatis accipere debemus: eum quoque, qui ab hostibus captus est, quoniam per legem Corneliam successio his defertur, quibus deferretur, si in ciuitate decessisset: nam et eius hereditas fuisse creditur.
显然,本就无法立遗言的人在严格意义上不属于无遗言者,例如未达适婚年龄者、疯癫者或被禁止管理财产者;但我们也应当将他们视为无遗言者。 对于被敌人俘虏的人也是如此,因为根据《科尔内利乌斯法》,继承将授予那些如果他在城邦中死亡本会获得继承的人;因为他的继承财产也被认为已经存在。
§38.16.1.1Quaeri poterit, si ex ea, quae in fideicommissa libertate moram passa est, conceptus et natus sit, an suus patri existat.
可以提出疑问:如果一个孩子是由在信托遗赠解放中遭受延迟的女子所怀并出生的,他是否作为其父亲的“自己继承人”而存在。
et cum placeat eum ingenuum nasci, ut est a diuis Marco et Uero et imperatore nostro Antonino Augusto rescriptum, cur non in totum pro manumissa haec habeatur, ut uxor ducta suum pariat? nec mirum sit, ex serua ingenuum nasci, cum et ex captiua rescriptum sit ingenuum nasci.
既然神君马可与维鲁斯以及我们的皇帝安东尼努斯·奥古斯特在敕答中已确定该孩子出生即为自由人,为什么不将这名女子完全视为已被解放的女子,从而在被娶为妻后生下自己继承人呢? 从女奴生下自由人并不足为奇,因为敕答也确定了被俘女子所生的孩子是自由人。
quare ausim dicere, etsi pater huius pueri eiusdem sortis fuerit, cuius mater moram passa in libertate fideicommissa, ipseque moram passus est, suum eum patri nasci exemplo captiuorum parentium, cum quibus rediit.
因此,我敢于说,即使这个孩子的父亲与在信托遗赠解放中遭受延迟的母亲处于相同的境遇,且他自己也遭受了延迟,根据与他一同归来的被俘父母的先例,他也是作为父亲的自己继承人而出生的。
ergo siue postea pater eius post moram manumittatur, recipiet eum in potestate, siue ante decesserit, definiendum erit suum existere.
因此,无论其父亲事后在延迟结束后被解放并将其纳入支配权,还是在解放前死亡,都应当判定该孩子作为自己继承人而存在。
§38.16.1.2Suos heredes accipere debemus filios filias siue naturales sine adoptiuos.
我们应当将儿子和女儿,无论是亲生的还是收养的,都视为“自己继承人”。
§38.16.1.3Interdum etiam filius suus heres excluditur fisco praelato, ut puta si perduellionis fuerit damnatus pater post mortem suam, hoc quo, ut nec iura sepulchrorum hic filius habeat.
有时,即使是自己继承人的儿子,也会因为国库优先而被排除在外,例如,如果父亲在死后被判犯有叛国罪;这同时也使得这个儿子甚至不能享有坟墓的权利。
§38.16.1.4Si filius suus heres esse desiit, in eiusdem partem succedunt omnes nepotes neptesque ex eo nati qui in potestate sunt: quod naturali aequitate contingit.
如果一个儿子不再是自己继承人,所有由其所生且处于支配权下的孙子和孙女将继承他的份额;这是由自然衡平所致。
filius autem suus heres esse desinit, si capitis deminutione uel magna uel minore exiit de potestate.
如果儿子因极大或较小的身分减损而脱离支配权,他便不再是自己继承人。
quod si filius apud hostes sit, quamdiu uiuit nepotes non succedunt.
但是,如果儿子在敌人手中,只要他活着,孙辈就不继承。
proinde etsi fuerit redemptus, nondum succedunt ante luitionem: sed si interim decesserit, cum placeat eum statu recepto decessisse, nepotibus obstabit.
因此,即使他被赎回,在赎金付清之前,孙辈仍不继承;但如果他在此期间死亡,由于通说认为他死时已恢复了身分,这将阻碍孙辈的继承。
§38.16.1.5Sed si quis non desiit esse in potestate, sed numquam coepit, ut puta si filius meus uiuo patre meo ab hostibus captus est, mox ibi me patre familias facto decesserit, nepotes in eius locum succedent.
但如果某人并非脱离了支配权,而是从未开始处于支配权下,例如我的儿子在我父亲尚在世时被敌人俘虏,随后在我成为家父之后死于该处,则孙辈将继承他的位置。
§38.16.1.6Non minus autem neptes quam nepotes succedent in locum parentium.
而且,孙女和孙子同样将继承其父母的位置。
§38.16.1.7Interdum licet parens alicuius in potestate esse non desierit, sed nec coeperit, tamen dicimus succedentes ei liberos suos existere: ut puta adrogaui eum, cuius filius ab hostibus erat captus, nepos autem in ciuitate: mortuo filio adrogato, mortuo et captiuo apud hostes pronepos iste suus heres mihi erit.
有时,虽然某人的父亲或母亲不曾脱离支配权,但也未曾开始处于其中,我们仍然说继承他的子女是他的自己继承人;例如,我收养了一个人,他的儿子被敌人俘虏,而孙子则在城邦中:在被收养的儿子死亡,且在敌人手中的俘虏也死亡后,那个曾孙将成为我的自己继承人。
§38.16.1.8Sciendum est autem nepotes et deinceps interdum, etiamsi parentes eos mortis tempore praecesserunt, tamen posse suos heredes existere, quamuis successio in suis heredibus non sit.
但必须知道,孙辈及更晚的后代,有时即使其父母在被继承人死亡时已先于他们死亡,虽然自己继承人之间不存在顺位继承,但他们仍能作为自己继承人而存在。
quod ita procedit. si pater familias testamento facto decesserit exheredato filio, mox deliberante herede instituto filius decessit, postea deinde repudiauit heres institutus: nepos poterit suus heres esse, ut et Marcellus libro decimo scripsit, quoniam nec delata est filio hereditas.
其过程如下:如果家父立遗言后死亡,并废除了儿子的继承权,随后在被指定的继承人熟虑期间儿子死亡,此后被指定的继承人放弃了继承:孙子将能够成为自己继承人,正如马尔切鲁斯在第十卷中所写的那样,因为继承从未赋予给儿子。
idem erit dicendum et si filius ex asse sub condicione, quae fuit in arbitrio ipsius, uel nepos sub omni institutus non impleta condicione decesserint: nam dicendum erit suos posse succedere, si modo mortis testatoris tempore uel in rebus humanis uel saltem concepti fuerint: idque et Iuliano et Marcello placet.
如果儿子在取决于他自己裁决的条件之下被指定为全案继承人,或者孙子在任何条件之下被指定,而在条件未实现前死亡,也应当得出同样的结论:因为应当说,只要在立遗言者死亡时他们已经存在或至少已经受孕,他们的自己继承人就能够继承;这一点得到了尤里安和马尔切鲁斯的赞同。
§38.16.1.9Post suos statim consanguinei uocantur.
紧随自己继承人之后,同血亲被召集继承。
§38.16.1.10Consanguineos autem Cassius definit eos, qui sanguine inter se conexi sunt.
而卡西乌斯将同血亲定义为那些在血缘上相互联系的人。
et est uerum eos esse consanguineos, etiamsi sui heredes non extiterunt patri, ut puta exheredatos: sed et si pater eorum deportatus fuerit, nihilo minus eos inter se esse consanguineos, licet patri sui heredes non extitissent: et qui numquam in potestate fuerunt, erunt sibi consanguinei, ut puta qui post captiuitatem patris nascuntur uel qui post mortem.
确实,即使他们没有作为其父亲的自己继承人而存在(例如被废除继承权的人),他们也是同血亲;而且,即使他们的父亲被流放,尽管他们没有作为其父亲的自己继承人而存在,他们之间仍然是同血亲;那些从未处于支配权下的人,彼此也是同血亲,例如在父亲被俘后出生的人,或在父亲死后出生的人。
§38.16.1.11Non solum autem naturales, uerum etiam adoptiui quoque iura consanguinitatis habebunt cum his qui sunt in familia uel in utero uel post mortem patris nati.
此外,不仅是亲生子女,收养的子女也同样与家中的、腹中的或在父亲死后出生的成员享有同血亲的权利。

词汇与语法注释

  1. 38.16.1.prper legem Corneliam — 指《科尔内利乌斯法》(约公元前81年),该法确立了一种法律拟制(fictio legis Corneliae):如果罗马公民在敌方俘虏期间死亡,则被视为在被俘的具体瞬间死亡,从而维持其遗嘱的效力和继承权。
  2. 38.16.1.1moram passa est — 指在信托遗赠解放(fideicommissa libertas)中,继承人延迟(mora)履行释放奴隶手续的情况。在此情况下,作为法律救济,该女子所生的孩子被视为自由人(ingenuus),且其与父亲的法律关系(作为自己继承人)也据此作有利于该孩子的解释。
  3. 38.16.1.8quamuis successio in suis heredibus non sit — 根据市民法原则,在自己继承人(suis heredes)之间不存在“顺位继承(successio graduum)”;即如果第一顺位的自己继承人(儿子)未能继承,该权利不会自动转移给下一顺位的自己继承人,而是转入下一个法定继承阶段(如同血亲)。本文解释了由于特定的时间差(在指定继承人熟虑期间儿子死亡,随后指定继承人放弃继承),孙子如何例外地直接成为自己继承人。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §38.16.1.pr-38.16.1.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:38.16.1.pr-38.16.1.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。