[MARCELLUS libro nono digestorum. ] §38.15.5.prCum filio familias bonorum possessio delata est, dies, quibus certiorare patrem non potest, ut uel iubeat adgnosci bonorum possessionem uel ratam habeat agnitionem bonorum possessionis, non cedunt.
[马尔切鲁斯《学说汇纂》第九卷] 当财产占有被赋予家子时,如果他无法通知其父亲以便父亲命令接受财产占有或追认对财产占有的接受,这些日子便不予计算。
fingamus statim primo die, quo fuerit delata, adgnouisse eum bonorum possessionem, certiorare patrem, ut comprobet, non posse, non cedent dies centum: incipient autem cedere, cum certior fieri potuit.
让我们假设,在财产占有被赋予的最初第一天,他就接受了财产占有,但无法通知其父亲以便其批准;这100天将不予计算。 然而,当有可能通知父亲时,这些日子便开始计算。
praeteritis autem centum diebus frustra ratum habebit.
但在100天过去之后,父亲的追认将是徒劳的。
§38.15.5.1Quaeri potest, si, cum posset filius petere bonorum possessionem, patre ita absente, ut certiorare eum non possit, uel etiam furente, petere neglexerit, an peti amplius non possit.
可以提出疑问:如果当儿子本可以请求财产占有时,由于父亲不在场以致无法通知他,或者甚至由于父亲疯癫,儿子疏于请求,那么是否不能再请求了?
sed quid noceat non petitam bonorum possessionem, quae, si petita esset, tamen non ante adquireretur, quam pater comprobasset?
但是,未请求的财产占有又有什么危害呢? 因为即使已经请求,在父亲批准之前,它也是无法取得的。
§38.15.5.2Si seruus alienus heres institutus uenisset, quaeritur, an posteriori domino dies bonorum possessionis petendae imputari oporteret.
如果被指定为继承人的他人奴隶被转让(卖出),则需要探讨,是否应当将请求财产占有的天数归入后来的主人名下。
et placet, quantum priori domino superfuerit, ei imputari.
对此,通说认为,应当将前主人所剩余的期限归入后来的主人名下。