Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §38.10.10.pr-38.10.10.12

亲等的计算原则与血亲、宗亲及姻亲的区别

第 6052 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

法学家保罗概述了血亲、宗亲以及姻亲在法律概念上的区别与其名称的起源,并提出了用于计算直系和旁系亲等的基本原则与比喻。

[IDEM libro singulari de gradibus et adfinibus et nominibus eorum. ] §38.10.10.prIuris consultus cognatorum gradus et adfinium nosse debet, quia legibus hereditates et tutelae ad proximum quemque adgnatum redire consuerunt: sed et edicto praetor proximo cuique cognato dat bonorum possessionem: praeterea lege iudiciorum publicorum contra adfines et cognatos testimonium inuiti dicere non cogimur.
[同著者《论亲等、姻亲及其名称》单行本] 法学家应当了解血亲和姻亲的亲等,因为根据法律,遗产继承与监护通常归属于最亲近的每一位宗亲;但同时,根据告示,裁判官将财产占有赋予最亲近的每一位血亲;此外,根据公诉法,我们不被强迫违背意愿地对姻亲和血亲进行指证。
§38.10.10.1Nomen cognationis a Graeca uoce dictum uidetur: συγγενεῖς enim illi uocant, quos nos cognatos appellamus.
“血亲关系”这一名称似乎源于希腊语:因为希腊人将我们称为“血亲”的人称为“同胞”。
§38.10.10.2Cognati sunt et quos adgnatos lex duodecim tabularum appellat, sed hi sunt per patrem cognati ex eadem familia: qui autem per feminas coniunguntur, cognati tantum nominantur.
十二表法所称的宗亲也是血亲,但这些是来自同一个家族且通过父亲相连的血亲;而通过女性相连的人,则仅被称为血亲。
§38.10.10.3Proximiores ex adgnatis sui dicuntur.
宗亲中最亲近的人被称为“自家继承人”。
§38.10.10.4Inter adgnatos igitur et cognatos hoc interest quod inter genus et speciem: nam qui est adgnatus, et cognatus est, non utique autem qui cognatus est, et adgnatus est: alterum enim ciuile, alterum naturale nomen est.
因此,宗亲与血亲之间的区别,如同属与种之间的区别:因为凡是宗亲者,也是血亲;但凡是血亲者,并不必然也是宗亲。 因为前者是市民法上的名称,后者是自然法上的名称。
§38.10.10.5Non parcimus his nominibus, id est cognatorum, etiam in seruis: itaque parentes et filios fratresque etiam seruorum dicimus: sed ad leges seruiles cognationes non pertinent.
我们不吝惜对奴隶也使用这些名称;因此,即使对奴隶,我们也称呼其父母、子女和兄弟;但奴隶的血亲关系对法律不产生效力。
§38.10.10.6Cognationis origo et per feminas solas contingit: frater enim est et qui ex eadem matre tantum natus est: nam qui eundem patrem habent, licet diuersas matres, etiam adgnati sunt.
血亲关系的产生也可以仅通过女性:因为仅由同一母亲所生的人也是兄弟;而那些拥有同一父亲但母亲不同的人,也是宗亲。
§38.10.10.7Parentes usque ad tritauum apud Romanos proprio uocabulo nominantur: ulteriores qui non habent speciale nomen maiores appellantur: item liberi usque ad trinepotem:ultra hos posteriores uocantur.
在罗马人中,直到六世祖的尊亲属都有其特定的称呼;更远的、没有特定称呼的尊亲属被称为“祖先”;同样,直到六世孙的卑亲属也是如此;超过这些范围的被称为“后代”。
§38.10.10.8Sunt et ex lateribus cognati, ut fratres sororesque et ex his prognati: item patrui amitae et auunculi et materterae.
也有来自旁系的血亲,如兄弟姐妹以及由其所生的人;同样还有父系叔伯、父系姑母、母系舅父、母系姨母。
§38.10.10.9Nam quotiens quaeritur, quanto gradu quaeque persona sit, ab eo incipiendum est cuius de cognatione quaerimus: et si ex inferioribus aut superioribus gradibus est, recta linea susum uersum uel deorsum tendentium facile inueniemus gradus, si per singulos gradus proximum quemque numeramus: nam qui ei, qui mihi proximo gradu est, proximus est, secundo gradu est mihi: similiter enim accedentibus singulis crescit numerus.
因为每当探究各人处于第几亲等时,必须从我们正在探究其血亲关系的那个人开始:如果此人处于卑亲属或尊亲属的亲等中,只要我们在各个亲等中依次计算最亲近的人,就很容易在向上或向下延伸的直系中找到其亲等;因为对我而言最亲近之人的最亲近者,对我而言就是第二亲等:因为同样地,随着每一个人的增加,数字也会增长。
idem faciendum in transuersis gradibus: sic frater secundo gradu est, quoniam patris uel matris persona, per quos coniungitur, prior numeratur.
在旁系亲等中也应同样计算:因此,兄弟是第二亲等,因为作为其相连中介的父亲或母亲这一主体被先计算。
§38.10.10.10Gradus autem dicti sunt a similitudine scalarum locorumue procliuiu, quos ita ingredimur, ut a proximo in proximum, id est in eum, qui quasi ex eo nascitur, transeamus.
而亲等之所以得名,是因为它们类似于楼梯或斜坡,我们迈步其上,以便从最近的一个跨越到下一个最近的,即跨越到那仿佛由此产生的人。
§38.10.10.11Nunc singulos gradus numeramus.
现在我们计算各个亲等。
§38.10.10.12Primo gradu cognationis sunt susum uersum duo pater et mater. deorsum uersum duo filius et filia: qui tamen et plures esse possunt.
在血亲的第一亲等中,向上方向有两人:父亲和母亲;向下方向有两人:儿子和女儿;不过,他们的人数也可能更多。

词汇与语法注释

  1. §38.10.10.prproximum quemque — 形容词 `proximus`(最近的)的单数宾格与关系代词/形容词 `quisque`(每个)的结合,意为“每一个最近的”或“所有最亲近的人”。此处指在市民法上,遗产继承和监护权依次归属于最近顺位宗亲的制度性原则。
  2. §38.10.10.3sui — 作为名词性使用,这是罗马法中特有术语 `sui heredes`(自家继承人,即在被继承人享有市民法权能下、因其死亡而获得独立地位的家庭成员)的缩写。
  3. §38.10.10.5Non parcimus — 动词 `parco`(节约、免除、不用)支配与格,此处接 `his nominibus`。与否定词 `non` 连用,表示“我们不吝惜使用这些名称”(即毫不犹豫地对奴隶也使用这些血亲称谓)。
  4. §38.10.10.9ab eo incipiendum est — 使用了动形词(Gerundive)`incipiendum` 的无人称被动周流句式,表示义务或必要性(“必须从……开始”)。介词 `ab` 所支配的 `eo` 是关系代词 `cuius` 的先行词,指代作为计算起点的那位特定个人。
  5. §38.10.10.10quos — 关系代词 `quos`(阳性复数宾格)指代前述的比喻表达 `scalarum locorumue procliuiu`(楼梯或斜坡,即代表亲等的“阶梯”),作为异态动词 `ingredimur`(迈步、踏上)的直接宾语。`ut` 引导的虚拟式从句(`transeamus`)表示方式或结果(“以……的方式跨越”)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §38.10.10.pr-38.10.10.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:38.10.10.pr-38.10.10.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。