Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §38.10.10.13-38.10.10.14

第二亲等与第三亲等亲属的范围与称谓

第 6053 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

作者列举了属于第二亲等的十二名成员和第三亲等的三十二名成员,阐明了因再婚等复杂家庭关系而产生的亲属称谓,并指出了某些没有特定专有名称的亲属的表示方式。

[IDEM libro singulari de gradibus et adfinibus et nominibus eorum. ] §38.10.10.13Secundo gradu duodecim personae continentur hae. auus, hoc est patris et matris pater. item auia, similiter tam paterna quam materna. frater quoque per utrumque parentem accipitur, id est aut per matrem tantum aut per patrem aut per utrumque, id est ex utroque parente eodem.
第二亲等包含以下十二人:祖父(即父亲和母亲的父亲);同样还有祖母(同样包括父系和母系双方);兄弟也是通过父母任何一方来理解,即仅通过母亲、或仅通过父亲、或通过双方(即由相同的双亲所生);但这并不增加人数,因为除了他拥有相同的父系和母系血亲之外,他与仅拥有相同父亲的人没有任何区别。
sed hic numerum non auget, quod nihil differt hic ab eo, qui eundem patrem habet tantum, nisi quod is eosdem cognatos tam paternos quam maternos habet: et ideo euenire solet in his, qui diuersis parentibus nati sunt, ut qui meo fratri frater sit meus cognatus non sit.
因此,在由不同父母所生的人中,通常会出现这样的情况:我兄弟的兄弟却不是我的血亲。
pone me fratrem habere ex eodem tantum patre, illum habere ex eadem matre: illi inter se fratres sunt, mihi alter cognatus non est.
假设我有一个仅同父的兄弟,而他有一个同母的兄弟:他们彼此是兄弟,但另一个对我而言却不是血亲。
soror similiter numeratur ut frater.
姐妹的计算方式与兄弟相同。
nepos quoque dupliciter intellegitur ex filio uel filia natus.
孙子也从双重意义上被理解,即由儿子或女儿所生。
idem est et in nepte.
孙女也是如此。
§38.10.10.14Tertio gradu personae continentur triginta duo. proauus, qui quadrifariter intellegitur: est enim aui paterni aut materni pater, item auiae paternae aut auiae maternae pater. proauia quoque quattuor personas complectitur: est enim aut aui paterni aut auiae paternae mater, item aui materni et similiter auiae maternae mater.
第三亲等包含三十二人:曾祖父(有四种理解方式:他是父系或母系祖父的父亲,同样也是父系或母系祖母的父亲);曾祖母也包括四人:她是父系祖父或父系祖母的母亲,同样也是母系祖父和母系祖母的母亲。
patruus, is autem est patris frater et ipse dupliciter intellegendus est ex patre uel matre.
父系叔伯,他是父亲的兄弟,他自身也应从双重意义上被理解,即来自父亲或母亲。
auia paterna mea nupsit patri tuo, peperit te, aut auia paterna tua nupsit patri meo, peperit me: ego tibi patruus sum et tu mihi.
我的父系祖母嫁给你的父亲并生下了你,或者你的父系祖母嫁给我的父亲并生下了我:我就是你的叔伯,你也是我的叔伯。
id euenit, si mulieres altera alterius filio nupserit: nam qui ex his masculi nati fuerint, inuicem patrui sunt, quae feminae, inuicem amitae, item masculi feminis similiter patrui, feminae illis amitae.
这种情况发生在两个女人各自嫁给对方之子的时候:因为她们所生的男子互为叔伯,女子互为姑母;同样,男子对女子而言也是叔伯,女子对他们而言也是姑母。
si uir et mulier ille filiam eius duxerit, illa filio eius nupserit: qui ex patre adulescentis nati erunt, ex matre puellae natos fratris filios, illi eos patruos et amitas appellabunt.
如果一个男人和一个女人——他娶了她的女儿,而她嫁了他的儿子:由青年的父亲所生的人[将称呼]由少女的母亲所生的人为“兄弟之子”,而后者将称呼前者为叔伯和姑母。
auunculus est matris frater eadem significatione, qua in patruo diximus contigit.
母系舅父是母亲的兄弟,其产生的方式与我们在叔伯中所说的一样。
si duo uiri alter alterius filiam duxerint, qui ex his masculi nati fuerint, inuicem auunculi, quae feminae, in uicem materterae erunt, et eadem ratione masculi puellis auunculi et illae illis erunt materterae.
如果两个男人各自娶了对方的女儿,那么他们所生的男子互为舅父,女子互为姨母,且基于同样的道理,男子对于女孩们而言是舅父,女孩们对他们而言是姨母。
amita est patris soror sicut supra accipiendi.
父系姑母是父亲的姐妹,应如上文理解。
matertera est matris soror similiter ut supra.
母系姨母是母亲的姐妹,同样如上文。
illud notandum est non, quemadmodum patris matrisque fratres et sorores patrui amitae, auunculi materterae dicuntur, ita fratris sororisque filios filias nomen speciale cognationis habere, sed ita demonstrari fratris sororisque filios filias: quod quidem et in aliis accidere ex posterioribus apparebit.
应当注意的是,虽然父母的兄弟姐妹被称为叔伯、姑母、舅父、姨母,但兄弟姐妹的儿女却没有专门的血亲名称,而是被指称为“兄弟或姐妹的儿子、女儿”;从后文的内容中可以明显看出,这在其他人身上也会发生。
pronepos quoque et proneptis quadrifariter intelleguntur: aut enim ex nepote ex filio aut ex nepote ex filia descendunt, aut ex nepte filio aut ex nepte ex filia propagantur.
曾孙和曾孙女也有四种理解方式:因为他们要么传自儿子的儿子(孙子),要么传自女儿的儿子(孙子),或者繁衍自儿子的女儿(孙女),或者繁衍自女儿的女儿(孙女)。

词汇与语法注释

  1. §38.10.10.13frater quoque per utrumque parentem accipitur — 尽管此句在“通过双亲”与“通过父母任何一方”之间存在歧义,但随后的解释(仅通过母亲、仅通过父亲、或通过双方)表明,此处是在广义上使用,以涵盖所有形式的兄弟关系。
  2. §38.10.10.14qui ex patre adulescentis nati erunt, ex matre puellae natos fratris filios, illi eos patruos et amitas appellabunt — 前半句(`qui... natos`)中省略了动词 `appellabunt`。该句具有对称结构:前半部分表示“由青年之父所生的人”[将称呼]“由少女之母所生的人”为“兄弟之子”;后半部分(`illi...`)表示“他们(由少女之母所生的人)”将称呼“他们(由青年之父所生的人)”为“叔伯和姑母”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §38.10.10.13-38.10.10.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:38.10.10.13-38.10.10.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。