[PAULUS libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. ] §38.1.37.pr'Qui libertinus duos pluresue a se genitos natasue in sua potestate habebit praeter eum, qui artem ludicram fecerit quiue operas suas ut cum bestiis pugnaret locauerit: ne quis eorum operas doni muneris aliudue quicquam libertatis causa patrono patronae liberisue eorum, de quibus iurauerit uel promiserit obligatusue erit, dare facere praestare debeto'.
[保罗,在《注释尤里乌斯与帕皮乌斯法》第二卷中] “凡在其支配下拥有两个或两个以上由其生育的儿子或女儿的解放自由人(但曾从事演艺职业者,或为与野兽搏斗而出租其劳务者除外):他们中的任何人,对于其曾宣誓、允诺或受约束的、因释放原因而向恩主、女恩主或其子女给予、履行或提供劳务、赠品、礼物或其他任何东西,均不应承担义务。
§38.1.37.1Et si non eodem tempore duo in potestate habuerit uel unum quinquennem, liberabitur operarum obligatione.
” 且即使不同时在支配下拥有两个孩子,或者拥有一个五岁的孩子,也将被免除劳务义务。
§38.1.37.1aAmissi antea liberi ad eas operas, quae postea imponuntur, prosunt, ut Iulianus ait.
正如尤里安所说,以前失去的孩子对于之后课处的劳务是有益的。
§38.1.37.2Sed et si uno amisso obliget se, deinde alter nascatur, multo magis Pomponius ait amissum huic iungi, uti liberetur.
但是,如果其在失去一个孩子后受约束,随后另一个孩子出生,庞波尼乌斯说,将失去的孩子与此子合并以使其获得免除,这更是理所当然的。
§38.1.37.3Nihil autem interest, utrum ipsi promittat patrono an eis qui in potestate eius sint.
此外,他是向恩主本人允诺,还是向处于恩主支配下的人允诺,并无区别。
§38.1.37.4Sed si creditori suo libertum patronus delegauerit, non potest idem dici: solutionis enim uicem continet haec delegatio.
但是,如果恩主将自己的解放自由人委付给其债权人,则不能这样说:因为这种委付包含着清偿的替代。
potest tamen dici, si in id, quod patrono promisit, alii postea delegatus sit, posse eum liberari ex hac lege: nam uerum est patrono eum expromisisse, quamuis patrono nunc non debeat: quod si ab initio delegante patrono libertus promiserit, non liberari eum.
然而可以说,如果对于他向恩主允诺的债务,他随后被委付给他人,他可以根据本法获得免除:因为他确实曾向恩主作出过承诺,尽管他现在并不欠恩主的债;但如果从一开始,在恩主委付时,解放自由人就作出了承诺,则他不能获得免除。
§38.1.37.5Non solum futurarum, sed etiam praeteritarum operarum liberatio fit.
不仅免除将来的劳务,而且也免除过去的劳务。
§38.1.37.6Iulianus etiam si iam petitae sunt operae, liberis sublatis absolutionem faciendam.
尤里安认为,即使已经请求履行劳务,如果孩子已被抚养(出生),也应当予以免责。
sed si iam operarum nomine condemnatus est, non potest liberari, quoniam iam pecuniam debere coepit.
但如果他已经因劳务之名而被判决,则不能免除,因为他已经开始欠付金钱。
§38.1.37.7Postumus liberti heredes patris sui non liberat, quod proficisci liberatio a liberto debet nec quisquam post mortem liberari intellegi potest.
解放自由人的遗腹子并不免除其父亲的继承人,因为免除必须源于解放自由人本人,且不能理解为任何人在死后获得免除。
autem nati liberi prosunt.
然而,已出生的孩子是有益的。
§38.1.37.8Etiamsi in personam liberti collata liberatio est, fideiussores quoque liberabuntur ex sententia legis: quod si libertus expromissorem dederit, nihil hoc caput ei proderit.
即使免除是授予解放自由人个人的,根据法律的意图,保证人也将获得免除;但如果解放自由人提供了新债务人,则本条对他并无益处。