[IDEM libro sexagensimo quinto digestorum. ] §38.1.25.prPatronus, qui operas liberti sui locat, non statim intellegendus est mercedem ab eo capere: sed hoc ex genere operarum, ex persona patroni atque liberti colligi debet.
[同上,在《学说汇纂》第六十五卷中] 出租其解放自由人劳役的赞助人,不得立即被视为从该人处收取租金;相反,这一点应当根据劳役的种类,以及赞助人和解放自由人的个人状况来判定。
§38.1.25.1Nam si quis pantomimum uel archimimum libertum habeat et eius mediocris patrimonii sit, ut non aliter operis eius uti possit quam locauerit eas, exigere magis operas quam mercedem capere existimandus est.
因为如果有人拥有一名哑剧演员或丑角领班作为解放自由人,且该人的财产如此微薄,以至于除出租其劳役外别无他法予以利用,那么他应当被视为在请求劳役,而非在收取租金。
§38.1.25.2Item plerumque medici seruos eiusdem artis libertos perducunt, quorum operis perpetuo uti non aliter possunt, quam ut eas locent.
同样,医生们通常会解放同行业的奴隶为解放自由人,除了将他们的劳役出租之外,他们无法以其他方式持续利用这些劳役。
ea et in ceteris artificibus dici possunt.
这些话也适用于其他工匠。
§38.1.25.3Sed qui operis liberti sui uti potest et locando pretium earum consequi mallet, is existimandus est mercedem ex operis liberti sui capere.
但是,凡是能够利用其解放自由人的劳役,却宁愿通过出租来获取其价金的人,则应当被视为从其解放自由人的劳役中收取租金。
§38.1.25.4Nonnunquam autem ipsis libertis postulantibus patroni operas locant: quo facto pretium magis operarum quam mercedem capere existimandi sunt.
然而,有时赞助人也是应解放自由人本人的请求而出租其劳役:在此情况下,他们应当被视为是在收取劳役的对价,而非收取租金。