[IULIANUS libro uicensimo secundo digestorum. ] §38.1.23.prHae operae, quas libertus promittit, multum distant a fabrilibus uel pictoriis operis.
[朱里亚努斯,在《学说汇纂》第二十二卷中] 解放自由人承诺的这些[通常]劳役,与工匠或画家的劳役有很大不同。
denique si libertus faber aut pictor fuerit, quamdiu id artificium exercebit, has operas patrono praestare cogitur.
总之,如果解放自由人是工匠或画家,只要他从事该手艺,他便有义务向赞助人提供这些劳役。
quare sicut fabriles operas quis potest sibi aut Titio stipulari, ita patronus a liberto operas sibi aut Sempronio recte stipulatur: et libertus obligatione soluetur, si tales operas extraneo dederit, quales patrono praestando liberaretur.
因此,正如任何人都可以为自己或为提图斯约定工匠劳役一样,赞助人也可以正当地向解放自由人约定为自己或为塞姆普罗尼乌斯提供劳役;并且,如果解放自由人向第三人提供了若向赞助人提供便可免除债务的此类劳役,则其债务得以免除。
§38.1.23.1Si patroni plures consulto in diuersas regiones discesserint et liberto simul operas indixerint, potest dici diem operarum cedere, sed libertum non obligari, quia non per eum, sed per patronos staret, quo minus operae dentur, sicut accidit, cum aegrotanti liberto operae indicuntur.
如果数个赞助人故意前往不同的地区,并同时向解放自由人指派劳役,则可以说劳役期限已经开始计算,但解放自由人并不承担责任,因为劳役未能提供并非由于他的原因,而是由于赞助人们的原因,这正如向生病的解放自由人指派劳役时所发生的情况一样。
quod si diuersarum ciuitatium patroni sint et in sua quisque moretur, consentire debent in operis ab eo accipiendis: durum alioquin est eum, qui se liberare potest decem diebus operando, simul operis indictis, si in accipiendis non consentiant, compelli ad praestandam alteri quinque operarum aestimationem.
但是,如果赞助人们属于不同的城市,且各自留在他自己的城市中,则他们应当就接受其劳役达成一致;否则,对于一个能通过劳动十天来免除自己债务的人,在劳役同时被指派时,如果他们不就接受劳役达成一致,他却要被强迫向其中一方支付五天劳役的评估价,这是非常苛刻的。