[GAIUS libro quarto decimo ad edictum prouinciale. ] §38.1.22.prCum patronus operas stipulatus sit, tunc scilicet committitur stipulatio, cum poposcerit nec libertus praestiterit.
[盖尤斯,在《地方政厅告示注释》第十四卷中] 当赞助人以要式口头约定的方式约定劳役时,只有在赞助人提出要求而解放自由人未予提供时,该约定才确立。
nec interest, adiecta sint haec uerba 'cum poposcero' an non sint adiecta: aliud enim est de operis, aliud de ceteris rebus.
并且,是否附加“当我提出要求时”这些词句并无区别:因为劳役是一回事,而其他事物则是另一回事。
cum enim operarum editio nihil aliud sit quam officii praestatio, absurdum est credere alio die deberi officium, quam quo is uellet, cui praestandum est.
因为,既然劳役的提供不外乎是敬意的呈现,那么,如果相信该敬意应当在不同于接受服务者所期望的另一日履行,则是荒谬的。
§38.1.22.1Cum libertus promiserit patrono operas se daturum neque adiecerit 'liberisque eius', constat liberis eius ita demum deberi, si patri heredes extiterint.
当解放自由人向赞助人承诺他将提供劳役,且未附加“以及其子女”时,只有当子女成为其父亲的继承人时,该劳役才债务性地属于其子女,这是无争议的。
heredes tamen extitisse liberos parenti ita demum prodesse ad operarum petitionem Iuliano placet, si non per alium heredes extiterunt.
然而,朱里亚努斯认为,子女成为其双亲的继承人,仅在他们并非通过他人而成为继承人的情况下,才对请求劳役有利。
itaque si quis exheredato emancipato filio seruum eius heredem instituerit et per eum seruum heres extiterit filius, repelli eum ab operarum petitione debere, perinde ac repelleretur patronus, qui operas non imposuisset uel quas imposuit reuendidisset.
因此,如果有人在将已免除家父权的儿子剥夺继承权后,指定该儿子的奴隶为继承人,且该儿子通过该奴隶成为了继承人,则该儿子应当被拒绝请求劳役,正如未规定劳役或将已规定的劳役转售的赞助人会被拒绝一样。
§38.1.22.2In omnibus operis praecipue obseruandum est, ut temporis spatia, quae ad curam corporis necessaria sunt, liberto relinquantur.
在所有劳役中,应当特别注意,必须给解放自由人留出调理身体所必需的时间。