[IDEM libro quadragensimo septimo ad edictum. ] §37.9.7.prUbicumque ab intestato admittitur quis, illic et uenter admittitur, scilicet si talis fuerit is qui in utero est, ut, si in rebus humanis esset, bonorum possessionem petere posset: ut in omnibus partibus edicti pro superstite habeatur is qui in utero est.
[同人著《告示评注》第47卷] 在无遗嘱继承中任何人被准予的地方,胎儿也同样被准予占有,当然,前提是那处于母腹中的人是这样的人:即如果他已存在于人间,他就能够请求占有财产:以便在告示的所有部分中,那处于母腹中的人都被视为生存者。
§37.9.7.1Interdum non passim, sed cum causae cognitione mitti uenter in possessionem debet, si qui sit, qui controuersiam referat.
有时,胎儿不应毫无限制地被准予占有,而应在对案件进行审理后才被准予占有,如果有提出争议的人。
sed hoc tantum ad eum uentrem erit referendum, qui cum liberis admittitur.
但这只适用于那些与直系卑属一同被准予占有的胎儿。
ceterum si mittatur unde legitimi uel qua alia ex parte, dicendum est non esse causae cognitionem necessariam: nec enim aequum est in tempus pubertatis uentrem uesci de alieno in tempus pubertatis dilata controuersia.
此外,如果是根据法定继承人条款或基于其他任何部分而被准予占有,则应当认为案件审理并不是必需的:因为在争议被推迟至成年的情况下,让胎儿在成年之前依靠他人的财产生活是不公平的。
sed enim placet omnes controuersias, quae quasi status controuersiam continent, in tempus pubertatis differri, sed non ut in possessione sit status controuersia dilata, sed sine possessione.
但实际上,人们同意,所有包含类似于身份争议的争议都应推迟至成年,但并非在占有财产的情况下推迟身份争议,而是在不占有财产的情况下推迟。
§37.9.7.2Quamuis autem praetor uentrem in possessionem mittat cum his, quibus possessionem dederit, attamen etiam solus uenter admittetur ad bonorum possessionem.
尽管裁判官会允许胎儿与他已准予占有财产的人一同占有,但胎儿也可以单独被准予占有财产。