[ULPIANUS libro quadragensimo ad edictum. ] §37.8.1.prSi quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque quos in ciusdem familia habuit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque notam exheredationis meruerunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum tineret, si in potestate permansisset, ita ut ex ea parte dimidiam, reliquam liberi eius hisque dumtaxat bona sua conferat.
[乌尔比安《告示注解》第四十卷] 在裁判官承诺给予遗产占有的人中,如果有人在家长死亡时不在其权力之下,只要继承权以他们自己的名义归属于他们,且他们未因被废嫡而蒙受污点,则该人以及他在同一家族中所拥有的子女,将被给予如果他留在权力之下本应属于他的那部分份额的遗产占有;但条件是:他从该份额中获得一半,其子女获得其余部分,且仅限这些子女合算其自己的财产。
§37.8.1.1Hoc edictum acquissimum est, ut neque emancipatus solus ueniat et excludat nepotes in potestate manentes, neque nepotes iure potestatis obiciantur patri suo.
这一告示是非常公平的,既不让被解放的子女独自前来并排斥留在权力之下的孙子女,也不让孙子女凭借权力的权利而与他们自己的父亲相对抗。
§37.8.1.2Et in adoptionem datus filius et heres institutus ad hoc edictum pertinet, ut ei iungatur, nepos, qui in aui sui naturalis potestate est.
被送去收养且被指定为继承人的儿子也属于这一告示的适用范围,以便使处于其亲生祖父权力之下的孙子与他合并。
iungitur autem nepos patri suo emancipato, siue pater praeteritus sit siue institutus.
孙子与他被解放的父亲合并,无论父亲是被默过还是被指定为继承人。
et haec crit differentia inter in adoptionem datum et emancipatum, quod in adoptionem quidem dato non alias iungitur nisi instituto et alio committente edictum, emancipato autem, siue sit institutus emancipatus siue sit praeteritus.
而被送去收养者与被解放者之间的区别在于:对于被送去收养者,只有在他被指定为继承人且他人提起告示的情况下,孙子才与他合并;而对于被解放者,无论被解放的父亲是被指定为继承人还是被默过,均是如此。
§37.8.1.3Filio in potestate ex besse, emancipato ex triente herede instituto Iulianus ait nepotem praeteritum petita contra tabulas bonorum possessione patruo sextantem, patri unciam ablaturum.
尤里安说,如果权力之下的儿子被指定为十二分之八的继承人,而被解放的儿子被指定为十二分之四的继承人,被默过的孙子在请求违反遗嘱的遗产占有时,将从其叔父处夺走六分之一,从其父亲处夺走十二分之一。
§37.8.1.4Si pater emancipatus exheredatus sit nepotibus ex eo praeteritis qui erant in potestate retenti, nepotes admittuntur: absurdum enim est, cum patri praeterito iungantur, instituto eo uel exheredato non admitti.
如果被解放的父亲被废嫡,而由他所生且被留置在权力之下的孙子们被默过,则孙子们应被接纳:因为如果他们与被默过的父亲合并,而在父亲被指定或被废嫡时却不被接纳,这是荒谬的。
§37.8.1.5Sed et si patruus eorum, qui erat in potestate, sit praeteritus, pater exheredatus, debent nepotes admitti: nam exheredatus pater eorum pro mortuo habetur.
但是,即使留在权力之下的叔父被默过,而父亲被废嫡,孙子们也应当被接纳:因为他们被废嫡的父亲被视为已死。
§37.8.1.6Si pater in potestate manens exheredatus uel institutus sit, nepotem ex eo siue in potestate manentem siue emancipatum ad bona aui neque uocari neque uocandum esse Scaeuola ait: totiens enim nepoti consulendum est, quotiens in potestate retentus est patre emancipato.
斯卡埃沃拉说,如果留在权力之下的父亲被废嫡或被指定为继承人,则由他所生的孙子(无论留在权力之下还是已被解放)既不被召集,也不应当被召集来继承祖父的财产:因为只有在父亲被解放而孙子被留置在权力之下时,才应当顾及孙子的利益。
liberos igitur in familia esse oportet, ut huic edicto locus sit, eius scilicet familia, cuius bonorum possessio petitur.
因此,子女必须在家族中,即在请求其遗产占有的人的家族中,这一告示才有适用的余地。
sed et si postumus natus sit ex emancipato ante emancipationem conceptus, idem erit dicendum.
但是,如果一个遗腹子出生于被解放者,且是在解放前受孕的,也应当这样说。
§37.8.1.7Liberos autem non omnes simul uocat praetor, sed gradatim, hoc est eos, qui sui sunt, scilicet nepotes, si sunt, si minus, eos qui sunt inferioris gradus: nec eos miscebimus.
然而,裁判官并不是同时召集所有的子女,而是逐级召集,即召集那些是直系继承人(sui)的人,即如果有孙子女,则召集他们,如果没有,则召集更低辈分的人:我们不应当将他们混淆。
plane si sint ex emancipato nepos et ex nepote eius alio pronepos, dicendum erit utrumque ci iungi: ambo enim in suorum loco successerunt.
显然,如果有一个被解放者所生的孙子,以及由他的另一个孙子所生的曾孙,应当说这两者都与他合并:因为两者都在直系继承人的地位上承袭。
§37.8.1.8Si postliminio nepos redierit, dicendum est eum patri emancipato coniungi.
如果孙子因战俘归还权(postliminio)而归来,应当说他与被解放的父亲合并。
§37.8.1.9Si pater ex duobus filiis, quos in potestate habuit, alterum emancipauerit et nepotem ex eo in locum filii adoptauerit et praeterito emancipato decesserit: Iulianus ait nepoti in locum filii adoptato succurri oportere, ut quasi filius portionem habeat, quam haberet et si extraneus adoptatus esset.
如果一个父亲在他留在权力之下的两个儿子中,解放了其中一个,并收养了由他所生的孙子以替代儿子的地位,且在默过被解放的儿子的情况下去世:尤里安说,被收养以替代儿子地位的孙子应当获得救济,以便像儿子一样,拥有即使收养了外人也本应拥有的份额。
sic fiet, inquit, ut filius, qui in potestate fuit, tertiam partem, nepos in locum filii adoptatus aliam tertiam emancipatus filius cum nepote altero retento in potestate partiatur: nec enim minus debet ferre nepos in locum filii adoptatus, quam si ab extraneo esset adoptatus.
他说,这样一来,留在权力之下的儿子将获得三分之一,被收养以替代儿子地位的孙子获得另外三分之一,而被解放的儿子则与留置在权力之下的另一个孙子瓜分其余的三分之一:因为被收养以替代儿子地位的孙子不应当比他被外人收养时获得更少。
§37.8.1.10Illud non interest, quota portio hereditatis ad nepotem pertineat, an perquam modicam: nam et si modica sit, attamen dicemus locum esse huic parti edicti.
孙子所享有的遗产份额是多大,或者是极其微小,这并不重要:因为即使微小,我们仍然要说告示的这一部分是适用的。