[ULPIANUS libro quadragensimo ad edictum. ] §37.8.1.11Inter ipsum filium et liberos eius diuiditur hereditas ita, ut ipse dimidium, liberi dimidium habeant.
遗产在儿子本人与其子女之间进行分配,其方式为:他本人获得一半,子女获得一半。
proinde pone solum esse filium emancipatum, esse et nepotes in potestate duos, neminem praeterea ex liberis: habebit emancipatus dimidiam partem hereditatis et aliam dimidiam duo nepotes, ut quadrantes ferant.
因此,假设只有一个被解放的儿子,且有两个留在权力之下的孙子女,此外没有其他子女:被解放的儿子将获得遗产的一半份额,两个孙子女获得另一半份额,从而使他们各得四分之一。
sed si sit praeterea alius filius, eueniet, ut filius habeat dimidiam partem hereditatis, quo nepotes non sunt, alius filius semissem cum filiis suis ita, ut quadrantem hereditatis ipse ferat, quadrans inter liberos eius diuidatur.
但如果此外还有另一个儿子,其结果将是:在其一方没有孙子女的儿子将获得遗产的一半份额,另一个儿子与其自己的子女共同拥有(其余的)一半,其方式为他本人获得遗产的四分之一,另外四分之一在其子女之间分配。
sed si ambo filii sint emancipati et habeant singuli nepotes, eueniet, ut singuli singulos semisses cum nepotibus suis diuidant ita, ut ipsi quidem quadrantes ferant, nepotes autem residuos quadrantes: et si alter duos filios, alter tres habeant, quadrans unus inter duos, alius inter tres diuiditur.
但如果两个儿子都被解放,且各自都有孙子女,其结果将是:各自与其自己的孙子女瓜分各自的一半,其方式为他们自己获得四分之一,而孙子女获得其余的四分之一;如果一方有两个儿子,另一方有三个儿子,则一个四分之一在两个儿子之间分配,另一个四分之一在三个儿子之间分配。
§37.8.1.12Si quis ex nepotibus portionem suam omiserit, eueniet, ut non ad patrem eius, sed magis ad fratrem pertineat.
如果孙子女中有人放弃了自己的份额,其结果将是:该份额不归属于他的父亲,而是更归属于他的兄弟。
sed et si omnes nepotes omittant, patruo nihil adcrescet, sed soli patri: quod et si pater omiserit, tunc patruo adcrescet.
但是,即使所有的孙子女都放弃了,也不会给叔父增加任何份额,而仅增加给父亲;如果父亲也放弃了,那么此时才会增加给叔父。
§37.8.1.13Emancipatus filius si quidem nepotes in aui potestate non habeat, fratribus suis conferet: sed si sint nepotes, uoluit eum praetor filiis suis qui sunt in potestate solis conferre, merito, quia ueniendo ad bonorum possessionem illis solis iniuriam facit.
被解放的儿子如果确实在祖父的权力之下没有孙子女,他应当向自己的兄弟们合算;但如果有孙子女,裁判官则希望他仅向留在权力之下的自己的子女合算,这是理所当然的,因为通过参与遗产占有,他仅对他们造成了损害。
§37.8.1.14Nunc uideamus, quantum eis conferat.
现在让我们来看看,他向他们合算多少。
et quidem semper, cum fratribus emancipatus confert, uirilem sibi detrahit: utrum et in eo casu uirilem detrahat, an uero, quia dimidiam partem habeat bonorum possessionis, dimidiam partem etiam bonorum suorum conferat? et puto dimidiam tantum bonorum eis partem conferre: nam et si alius emancipatus sit filius, alius in potestate retentus, filius emancipatus his duobus nepotibus unam partem tantum conferet et patruo eorum qui in potestate mansit unam partem dabit, tertiam ipse habebit: nec quod nepotibus confertur a patruo emancipato, ipsi patri conferent: hoc enim non de bonis aui, sed propter bona postea eis accessit.
事实上,当被解放者与兄弟们合算时,他总是为自己扣除一个人头份额;那么在此种情况下,他是否也扣除一个人头份额,还是因为他拥有遗产占有的一半份额,所以也应当合算其自己财产的一半份额? 我认为他仅向他们合算其自己财产的一半:因为即使另一个儿子被解放,另一个被留置在权力之下,被解放的儿子也仅向这两个孙子女合算一个份额,并将一个份额给他们留在权力之下的叔父,他自己将拥有三分之一;而且,孙子女们不会把被解放的叔父合算给他们的财产再合算给自己的父亲;因为这并不是来自祖父的财产,而是由于这些财产而在事后加入给他们的。
§37.8.1.15Eueniet igitur, ut pater emancipatus si centum in bonis habeat, quinquaginta sibi detrahat, residua quinquaginta omnibus nepotibus, id est filiis suis conferat, aut si unum nepotem habeat et duos ex alio pronepotes, ita diuidat quinquaginta, ut nepos habeat uiginti quinque, pronepotes ex alio una uiginti quinque: nam et bonorum possessionis ambo unam partem habent.
因此,如果被解放的父亲财产中有一百,他将为自己扣除五十,将剩下的五十向所有的孙子女,即他自己的子女合算;或者如果他有一个孙子,以及由另一个孙子所生的两个曾孙,他将这样分配这五十:孙子获得二十五,由另一个孙子所生的曾孙们共同获得二十五:因为对于遗产占有,两方也都各拥有一部分。
§37.8.1.16Si sit filius in potestate, alius emancipatus, ex defuncto unus nepos in potestate, alius nepos emancipatus, eleganter Scaeuola tractat, patruus emancipatus quantum nepotibus, quantum fratri suo conferat.
如果有一个在权力之下的儿子,另一个被解放,被继承人留下一个在权力之下的孙子,另一个被解放的孙子,斯卡埃沃拉优美地探讨了被解放的叔父应当向孙子女们合算多少,向其自己的兄弟合算多少。
et ait posse dici tres eum partes facere, unam sibi, unam fratri, unam istis collaturum: quamuis hi minus quam patruus ex hereditate aui concurrente patre sint habituri: quae sententia uera est.
他说,可以这样说,他将分成三份,一份留给自己,一份给其兄弟,一份合算给他们;虽然由于父亲的并存,他们从祖父的遗产中所能获得的份额少于叔父:这一观点是正确的。
§37.8.1.17Sed et si sint duo nepotes ex eodem filio hique emancipati sunt et ex altero eorum pronepos in potestate defuncti: partem habebit nepos unus, aliam nepos cum filio suo.
但是,如果由同一儿子所生的两个孙子已被解放,且由其中一人所生的曾孙在死者的权力之下:一个孙子将获得一部分,另一个孙子与其自己的儿子共同获得另一部分。
sed et si nepos et ex alio nepote defuncto duo pronepotes: unus ex pronepotibus emancipatus soli fratri suo conferat uel, si frater non est, soli patruo, non etiam patruo maiori.
但如果有一个孙子,以及由另一个已故孙子所生的两个曾孙:其中一个被解放的曾孙应当仅向其自己的兄弟合算,或者如果没有兄弟,仅向其自己的叔父合算,而不同时向其大叔父合算。