[ULPIANUS libro quarto disputationum. ] §37.7.3.prSi filia fuerit heres instituta, collatione dotis non fungetur.
[乌尔比安著《讨论录》第四编] 如果女儿被指定为继承人,她将不承担归入嫁资的义务。
unde si commisso ab altero edicto necesse habuerit contra tabulas bonorum possessionem accipere, dicendum est, quoniam nullam iniuriam fratri facit, non debere eam dotem conferre: nam quod habuit ex iudicio, conuertitur ad contra tabulas bonorum possessionem.
因此,如果由于他人触发了告示的适用,她必须接受违反遗嘱的财产占有,应当说,因为她没有给兄弟造成任何不公,她不应该归入该嫁资:因为她根据遗嘱所拥有的,被转换为了违反遗嘱的财产占有。
plane si ex minore parte fuit heres instituta et alia quaedam in eam contulit contra tabulas bonorum possessio aucta portione eius, dicendum erit collationis munere eam fungi, nisi forte contenta fuerit portione, ex qua instituta est: tunc enim dicendum est ex iudicio parentis eam uenientem non debere munus collationis sustinere.
显然,如果她被指定的继承份额较小,而违反遗嘱的财产占有通过增加她的份额,将其他某些财产也带给了她,则应当说她必须履行归入的义务,除非她满足于被指定的那部分份额:因为在那种情况下,应当说由于她是从父亲的遗嘱中获得财产,所以不应当承担归入的义务。