Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §37.6.3.pr-37.6.3.6

财产带入担保与复杂亲属关系中的份额计算

第 5778 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

阐述在违反遗言的财产占有中,被解放之子财产带入制度的具体细节、提供带入担保的必要性,以及在复杂亲属关系中遗产分配与带入的具体计算方法。

[IULIANUS libro uicensimo tertio digestorum. ] §37.6.3.prPraetor non sub condicione collationis bonorum possessionem contra tabulas promittit, sed demonstrat, quid data bonorum possessione fieri oportet.
[尤里安著《学说汇纂》第二十三编] 法官并非以带入财产为条件来许诺违反遗言的财产占有,而是指出在给予财产占有之后应当做什么。
alioquin magna captio erit emancipati, si non aliter bonorum possessionem accipere intellegeretur, nisi cauisset de collatione: nam si interim ipse decessisset, heredi suo nihil relinqueret.
否则,如果被解放者被理解为只有在提供了带入担保的情况下才能取得财产占有,那将对他产生极大的不利:因为如果在此期间他自己去世了,他将无法给自己的继承人留下任何财产。
item si frater eius decessisset, non admitteretur ad bonorum possessionem.
同样,如果他的兄弟去世了,他将不被准许获得财产占有。
quid ergo est? intellegendum est bonorum possessionem accipere et antequam caueat, sed si non cauerit, ita obseruabitur, ut tota hereditas apud cum, qui in potestate fuerit, remaneat.
那么,实际情况如何? 应当理解为,即使在提供担保之前,他也取得了财产占有;但如果他未提供担保,则将如此处理,即全部继承财产仍留在处于支配权下的人手中。
§37.6.3.1Emancipatus filius controuersiam facit impuberi, qui se filium et in potestate patris fuisse dicit: quaero, si bona sua ei emancipatus conferre debeat.
被解放的儿子与一个声称自己是儿子且处于父亲支配权下的未适婚人产生争议:我请问,被解放的儿子是否应当向其带入自己的财产。
PAULUS notat: puto conferendum esse exacta cautione, ut uictus sicut hereditatem, ita et quae collata sunt praestet.
保罗注记:我认为应当在索取担保后进行带入,以便他若败诉,既要交出继承财产,也要交出所带入的财产。
§37.6.3.2IULIANUS Quotiens contra tabulas bonorum possessio datur, emancipati bona sua conferre debent his solis, qui in potestate patris fuerint.
尤里安:每当给予违反遗言的财产占有,被解放者必须仅向处于父亲支配权下的人带入自己的财产。
hoc quemadmodum expediri oporteat, quaeri solet: nam si bona a patre relicta et emancipatorum in medium conferantur et ita uiriles partes sumantur, eueniet, ut et emancipatis quoque collatio ab ipsis facta prosit.
通常会问这应当如何解决:因为如果将父亲留下的财产和被解放者的财产带入公共财产,并以此按人头均分,结果就会变成被解放者自己也从他们自己所做的带入中获益。
uideamus ergo, ne commodissimum sit emancipatos quartam partem ex bonis paternis ferre, ex suis tertiam: quod dico, exemplo manifestius fiet.
因此,让我们来看看,被解放者从父亲的财产中取得四分之一,而从他们自己的财产中取得三分之一,是否最为合适:我所说的,通过一个例子会变得更加明白。
ponamus patrem quadringenta reliquisse et duos in potestate filios, duos emancipatos, ex quibus alterum centum, alterum sexaginta in bonis habere: is qui centum habebit centum triginta tria et trientem feret, is uero qui sexaginta contulerit centum uiginti, atque ita eueniet, ut collationis emolumentum ad solos, qui in potestate remanserint, perueniat.
假设父亲留下了四百,有两个处于支配权下的儿子,两个被解放的儿子,其中一个在财产中拥有一百,另一个拥有六十:拥有一百的那个人将获得一百三十三又三分之一,而带入六十的那个人将获得一百二十;这样一来,带入的利益就仅归于留在支配权下的人。
§37.6.3.3Emancipati bona sua conferre cum his, qui in potestate fuerunt, iubentur.
被解放者被命令与处于支配权下的人共同带入他们的财产。
§37.6.3.4Quare sicut is, qui in potestate est, dotem uxoris praecipit, ita emancipatus quoque, quasi praecipiat, retinere debet.
因此,正如处于支配权下的人事先扣除妻子的嫁妆一样,被解放者也应当予以留存,就好像他是事先扣除一样。
§37.6.3.5Emancipatus praeteritus si, dum deliberat, cauerit de bonorum collatione nec bonorum possessionem petierit, agente fratre ex stipulatu ipso iure tutus erit.
如果被遗漏的被解放之子在考虑期间提供了财产带入担保、但未请求财产占有,那么即使他的兄弟根据问答契约提起诉讼,他在法律上也是安全的。
sed et si pecuniam contulerit, condictione eam repetit: omissa enim bonorum possessione incipit pecunia sine causa esse apud heredem.
但是,即使他已经带入了金钱,他也可以通过返还请求诉权要求退还:因为一旦放弃财产占有,该金钱在继承人处便开始变得毫无根据。
§37.6.3.6Qui duos filios in potestate habebat et ex uno corum nepotem, emancipauit filium, ex quo nepotem habebat: deinde emancipatus factus procreauit filium, quem auus in locum filii adoptauit et uel intestatus, uel testamento facto praeterito emancipato filio, decessit: quaesitum est, quid de bonorum possessione, quid de collatione iuris esset.
某人原本有两个处于支配权下的儿子,以及其中一人所生的孙子,后来他解放了作为该孙子之父的那个儿子。 随后,该被解放者又生了一个儿子,祖父将这个新生的孙子收养为自己的儿子。 然后,该祖父要么未立遗言,要么在立遗言时遗漏了被解放的儿子而去世了。 有人提出疑问:关于财产占有和带入,法律上应当如何处理。
respondi, bonorum, de quibus quaeritur, tres partes fieri debent, ex quibus una pertinet ad filium qui in potestate remansit, altera ad nepotem, qui in locum filii adoptatus est, tertia ad emancipatum filium et nepotem, qui in potestate remanserit, ita ut pater soli ei conferat, cum quo bonorum possessionem accipiat.
我回答说:争议中的财产应当分为三部分,其中一部分属于留在支配权下的儿子,另一部分属于被收养为儿子的孙子,第三部分则属于被解放的儿子和留在支配权下的孙子,使得父亲仅向与他共同获得财产占有的那个人进行带入。

词汇与语法注释

  1. §37.6.3.prapud cum — 抄本抄写错误或“apud eum”的异读,作为“qui”的先行词,理解为“留在……(eum)手中”。
  2. §37.6.3.2ex suis tertiam — 应当补出动词“ferre”(获取/保留),意为“从他们自己的财产中获取三分之一”。接下来的具体例子(拥有100者保留33又1/3,拥有60者保留20)表明,这指的是他们有权保留的部分,而非必须带入的三分之二部分。
  3. §37.6.3.6tres partes fieri debent — 基于复杂亲属关系的遗产分配。财产被分为三等份,对应三个支系(stirpes):留在支配权下的儿子、被收养为儿子的孙子、以及被解放的儿子与其留在祖父支配权下的长子。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §37.6.3.pr-37.6.3.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:37.6.3.pr-37.6.3.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。