[ULPIANUS libro quadragesimo ad edictum. ] §37.6.1.prHic titulus manifestam habet aequitatem: cum enim praetor ad bonorum possessionem contra tabulas emancipatos admittat participesque faciat cum his, qui sunt in potestate, bonorum paternorum: consequens esse credit, ut sua quoque bona in medium conferant, qui appetant paterna.
[乌尔比安《告示注解》第四十编] 本编具有显而易见的公平性:因为既然裁判官准许被解放的子女获得违背遗言的财产占有,并使之与处于支配权下的人共同分享父亲的财产,那么,作为其后果,那些图谋父亲财产的人,也应当将自己的财产带入共同财产之中,这被认为是理所当然的。
§37.6.1.1Inter eos dabitur collatio, quibus possessio data est.
财产带入将在获得财产占有的人之间进行。
§37.6.1.2Plane si minorem uel alium, quem restituere in integrum solet praetor, restituerit ad bonorum possessionem contra tabulas petendam quam omiserat, utique etiam collationis commodum ei restituit.
显然,如果裁判官使未成年人或他通常予以恢复原状的其他人在请求违背遗言的财产占有(其此前漏未请求)上恢复原状,他当然也为该人恢复财产带入的利益。
§37.6.1.3Si ex dodrante fuit institutus filius qui erat in potestate, extraneus ex quadrante, emancipatum accipientem contra tabulas pro quadrante tantum bona sua collaturum Iulianus ait, quia solum quadrantem fratri abstulit: argumentum pro hac sententia adfert Pomponius, quod filius emancipatus nepotibus ex se natis solis conferre cogitur.
尤里安说,如果处于支配权下的儿子被指定为十二分之九的继承人,而一个外人被指定为十二分之三的继承人,则接受违背遗言的财产占有的被解放的儿子,仅按十二分之三的比例带入自己的财产,因为他仅从其兄弟处夺走了十二分之三。 蓬波尼乌斯为这一观点提出了一个论据:即被解放的儿子被强令仅向其自身所生的孙辈进行财产带入。
§37.6.1.4Pater filium quem in potestate habebat et extraneum heredem scripsit, emancipatum praeteriit: bonorum possessionem contra tabulas uterque filius accepit.
父亲指定其支配权下的儿子和一名外人为继承人,而默默忽略了一个被解放的儿子。 两个儿子都接受了违背遗言的财产占有。
potest non incommode dici emancipatum ita demum conferre fratri suo debere, si aliquid ei ex causa hereditaria abstulerit: nam si minore ex parte quam dimidia is qui in potestate erat heres scriptus fuerit, inique uidebitur collationem postulare ab eo, propter quem amplius hereditate paterna habiturus est.
可以毫无不便地主张:被解放的儿子仅在因继承原因而从其兄弟处夺得某些东西时,才应当向其兄弟进行财产带入。 因为如果处于支配权下的人被指定继承少于一半的份额,那么,向由于其原因自己将获得更多父亲遗产的人请求财产带入,似乎是不公平的。
§37.6.1.5Totiens igitur collationi locus est, quotiens aliquo incommodo adfectus est is qui in potestate est interuentu emancipati: ceterum si non est, collatio cessabit.
因此,每当处于支配权下的人因被解放者的介入而遭受某种不利时,就有财产带入的余地;但如果没有不利,则财产带入将停止。
§37.6.1.6Uel maxime autem tunc emancipatum conferre non oportet, si etiam iudicium patris meruit nec quicquam amplius nanciscitur, quam ei pater dedit.
特别是在下述情况下,被解放者尤不应当进行财产带入:即如果他也配得上父亲的裁决(意愿),且没有获得比父亲给予他的更多的东西。
§37.6.1.7Sed et si legatis meruit semissem uel tantum, quantum contra tabulas bonorum possessione occupat, dicendum est non esse cogendum ad collationem.
即使他通过遗赠配得一半,或者配得与他通过违背遗言的财产占有所占有的相同数额,也应当说不应强令他进行财产带入。
§37.6.1.8Ibidem Iulianus ait, si bonorum possessione accepta decesserit is qui in potestate est, ad collationem bonorum cogendum emancipatum, ut tantum heredi eius conferat, quantum conferret ipsi, si uiueret.
尤里安在同处说,如果处于支配权下的人在接受财产占有后死亡,被解放者应被强令进行财产带入,以便向其继承人带入如果他活着本应向其本人带入的相同数额。
quod si ante acceptam bonorum possessionem decesserit suus, heredem eius praetor ita tueri debebit, inquit, pro ea parte, qua heres scriptus fuit is qui in potestate erat, non tamen ultra uirilem: ad collationem autem non admittit eum in hunc casum, quia bonorum possessio admissa non est.
但是,如果自权继承人在接受财产占有之前死亡,他说,裁判官应当按处于支配权下的人被指定为继承人的份额,来保护该死者的继承人,但不得超过一人的份额;然而,在这种情况下,裁判官不准许他参与财产带入,因为财产占有未被接纳。
Iubet autem praetor ita fieri collationem, ut recte caueatur: caueri autem per satisdationem oportere Pomponius ait.
裁判官命令以提供适当担保(caueatur)的方式进行财产带入:蓬波尼乌斯说应当通过保证(satisdatio)来提供担保。
an pignoribus caueri possit, uideamus: et Pomponius libro septuagesimo nono ad edictum scripsit et reis et pignoribus recte caueri de collatione, et ita ego quoque puto.
让我们看看是否可以通过质权来提供担保:蓬波尼乌斯在《告示注解》第七局中写道,通过债务人(rei)和质权均可就财产带入提供适当的担保,我也是这样认为的。
§37.6.1.9Si frater cauere non possit, curator portionis eius constituitur, apud quem refecta pecunia collocetur, ut tunc demum recipiat quod redactum est, cum bona propria contulerit.
如果兄弟无法提供担保,则为他的份额指定一名保佐人,将收回的钱存放在他处,以便只有在带入其自身财产时,他才能获得收回的财产。
quod si per contumaciam actiones denegatae sint, oblata postea cautione recipit pristinum ius.
但是,如果由于不服从命令而诉权被拒绝,那么在以后提供担保时,他将恢复原有的权利。
§37.6.1.10Quamuis autem edictum praetoris de cautione loquatur, tamen etiam re posse fieri collationem Pomponius libro septuagesimo nono ad edictum scripsit.
然而,尽管裁判官的告示谈到担保,蓬波尼乌斯在《告示注解》第七十九编中写道,财产带入也可以通过现物(res)进行。
aut enim re, inquit, aut cautione facienda collatio est.
因为他说,财产带入应当通过现物或提供担保来进行。
igitur diuidat, inquit, bona sua cum fratribus et quamuis non caueat, satisfacit edicto.
因此他说,如果他与他的兄弟们分割自己的财产,即使不提供担保,他也满足了告示的要求。
sed et si quaedam diuidat, de quibusdam caueat, aeque dicimus eum satisfecisse.
但是,即使他分割了一部分,并就另一部分提供了担保,我们同样可以说他满足了要求。
sed cum possint esse quaedam in occulto, non satis confert qui non cauit, quamuis diuidat.
然而,由于某些东西可能被隐瞒,不提供担保的人即使进行了分割,也不能认为其进行了充分的带入。
si igitur constet inter partes, quid sit in bonis emancipati, sufficiens collatio est diuisio: si non constet, sed dicantur quaedam non esse in commune redacta, tunc propter incertum cautio erit interponenda.
因此,如果当事人之间对被解放者的财产中有什么达成了共识,那么分割就是充分的带入;如果没有达成共识,而是有人声称有些东西没有被带入共同财产,那么由于不确定性,就必须提供担保。
§37.6.1.11Sed et si tantum forte in bonis paternis emancipatus remittat, quantum ex collatione suus habere debet, dicendum est emancipatum satis contulisse uideri: idem et si nomen paterni debitoris delegauerit uel fundum remue aliam dederit pro portione bonorum, quae conferre debuit.
但是,如果被解放者在父亲的财产中放弃的数额,恰好等于自权继承人因财产带入而应当获得的数额,那么也应当说被解放者似乎已经进行了充分的带入。 如果他移转了对父亲债务人的债权,或者按他应当带入的财产比例给付了土地或其他物,其效果也是相同的。
§37.6.1.12Si, cum duobus conferre deberet, alteri contulerit, alteri non, uel cum cauet uel cum diuidit: uidendum est, utrum sextantis tantum ei auferatur emolumentum an uero trientis totius detrahi debeat.
如果在他应当向两个人进行财产带入时,不论是通过提供担保还是分割,他向其中一人进行了带入,而对另一人没有进行:我们应当看,是仅剥夺他六分之一的利益,还是应当扣除整整三分之一。
et puto, si quidem per contumaciam non caueat, totius trientis ei denegandas actiones (nec enim uidetur cauisse, qui non omnibus cauit): quod si per inopiam, sextantis tantum denegandas, sic tamen, ut possit supplere cautionem uel collatione uel ceteris modis quibus supra diximus, aut curator constituatur rem ei saluam facturus: haberi enim debet ratio eius, qui non per contumaciam collationem non implet.
而且我认为,如果他确实由于不服从命令而不提供担保,则应当拒绝他获得整整三分之一部分的诉权(因为没有向所有人提供担保的人,不被视为已提供担保);但如果是由于贫困,则仅应当拒绝六分之一,但如此办理:即他可以通过财产带入或我们上面提到的其他方式来补充担保,或者指定一名保佐人使财产对他安全;因为对并非由于不服从命令而未完成财产带入的人,应当予以体谅。