Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §37.5.5.pr-37.5.5.8

未达适婚期子女替补继承人的遗赠履行与扣减

第 5754 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节探讨了涉及未成年继承人时替补继承人履行遗赠的义务,分析了违反遗嘱的财产占有(contra tabulas)如何影响向家属或外部人履行的遗赠、法尔西迪亚法的适用、子女在请求财产占有与追索遗赠之间的选择,以及保留的遗产份额和未向外部人履行的遗赠的分配规则。

[ULPIANUS libro quadragesimo ad edictum. ] §37.5.5.prFilium quis impuberem heredem scripsit eique substituit, emancipatum autem filium praeteriit: deinde uterque filius acceperunt bonorum possessionem: legata sunt etiam a substituto impuberis relicta non tantum liberis et parentibus, uerum etiam extraneis: quaeritur, an mortuo impubere cogatur substitutus ea praestare.
[乌尔比安《告示注解》第四十编] 有人指定其未成年的儿子为继承人,并为其指定了替补继承人,但遗漏了被解放的儿子:随后,两个儿子都获得了财产占有:该未成年子的替补继承人也留下了遗赠,不仅给子女和父母,还给外部人:现问,在此未成年子死亡时,替补继承人是否必须履行这些遗赠。
et si quidem ab impubere relicta sunt, solis liberis parentibusque praestanda sunt: sin uero a substituto impuberis, omnibus eum praestare oportet habita ratione legis Falcidiae, scilicet ut partis dimidiae, quae ad eum ex bonis patris peruenit, quartam, id est totius assis sescunciam retineat.
如果这些遗赠确实是由未成年子留下的,则只需向子女和父母履行;但如果是该未成年子的替补继承人留下的,则他必须在考虑法尔西迪亚法的情况下向所有人履行,即:从他从父亲财产中获得的二分之一份额中,保留四分之一,即保留整个“阿斯”的八分之一(一点五盎司)。
§37.5.5.1Quod si impubes ex uncia dumtaxat institutus heres fuerit, magis est semissem usque legata praestaturum habita ratione legis Falcidiae: licet enim ex uncia fuerit impubes institutus, tamen quod accessit, augebit legata a substituto relicta.
但是,如果该未成年子仅被指定为一盎司份额的继承人,则更倾向于认为,在考虑法尔西迪亚法的情况下,替补继承人应当在高达二分之一的范围内履行遗赠;因为即使该未成年子仅从一盎司开始被指定,但由于添附所增加的部分,仍会增加该替补继承人所留下的遗赠。
§37.5.5.2Omnibus autem liberis praestari legata praetor uoluit exceptis his liberis, quibus bonorum possessionem praetor dedit ex causis supra scriptis: nam si dedit bonorum possessionem, non putat legatorum eos persecutionem habere.
此外,裁判官希望向所有子女履行遗赠,但基于上述原因由裁判官授予其财产占有权的子女除外;因为如果裁判官授予了他们财产占有,便不认为他们享有对遗赠的追索权。
constituere igitur apud se debet, utrum contra tabulas bonorum possessionem petat an uero legatum persequatur: si elegerit contra tabulas, non habebit legatum: si legatum elegerit, eo iure utimur, ne petat bonorum possessionem contra tabulas.
因此,他必须自己决定,是请求违反遗嘱的财产占有,还是追索遗赠:如果他选择了违反遗嘱的财产占有,他将不能获得遗赠;如果他选择了遗赠,则适用我们所采用的规则,即他不得请求违反遗嘱的财产占有。
§37.5.5.3Si quis contra tabulas bonorum possessionem acceperit, deinde postea apparuerit eum ex his liberis non fuisse, qui eam bonorum possessionem accipere possunt, ex his tamen esse, quibus legata praestantur: optinuit non esse ei denegandam petitionem legatorum, siue ordinariam bonorum possessionem petierit siue Carbonianam.
如果有人接受了违反遗嘱的财产占有,随后发现他不属于那些可以接受该财产占有的子女,但仍属于可以获得遗赠的子女:现已确立规则,不应拒绝他对遗赠的请求,无论他请求的是普通财产占有还是卡尔波式财产占有。
§37.5.5.4Non solum autem legatum denegatur ei, qui bonorum possessionem accepit, uerum etiam si quid aliud ex uoluntate accepit.
不仅接受财产占有的人会被拒绝遗赠,而且如果他根据遗嘱意愿接受了其他任何东西,也是如此。
cui consequens est, quod Iulianus scripsit, si fratri suo impuberi substitutus sit acceperitque contra tabulas bonorum possessionem, denegari ei persecutionem hereditatis fratris impuberis mortui, cui a patre substitutus est.
由此得出尤里安所写的内容:如果某人被指定为其未成年兄弟的替补继承人,且接受了违反遗嘱的财产占有,那么他追索其已故未成年兄弟遗产(他是由父亲为其指定的替补继承人)的权利将被拒绝。
§37.5.5.5Si legata fuerint relicta liberis et extraneis, licet utrorumque praestatio Falcidiae locum faceret legataque liberorum reccideret, tamen nunc ob hoc, quod extraneis non praestantur legata, liberorum augentur.
如果遗赠是留给子女和外部人的,即使对双方的履行会引发法尔西迪亚法的适用并减少子女的遗赠,但现在由于不向外部人履行遗赠,子女的遗赠也会因此而增加。
§37.5.5.6Sed et si portio hereditatis fuerit adscripta ei, qui ex liberis parentibusue est, an ei conseruanda sit, ut solent legata? et Iulianus saepissime scripsit in portione quoque hereditatis idem quod in legato probandum, cuius sententia rescripto diui Pii comprobata est, cum hereditates non modo honestiore titulo, sed et pleniore onere tribuantur.
但是,如果遗产的份额被指定给属于子女或父母的人,是否应该像通常对遗赠那样为他保留这一份额? 尤里安多次写道,对于遗产份额也应当认可与遗赠相同的规则,他的观点得到了神圣庇护皇室批复的确认,因为继承不仅以更光荣的名义授予,而且也伴随着更沉重的负担。
§37.5.5.7Ad eum autem modum talibus personis succurrendum est, ut ampliore quidem quam uirili portione hereditatis data usque ad uirilem tueantur, in minorem autem eatenus actiones his tribuantur, quatenus scriptae sint.
此外,应当以如下方式对这些人给予救济:如果所给的遗产份额大于按人均分的份额,则在等额份额的范围内予以保护;如果较小,则在其被指定的范围内赋予诉权。
idem obseruatur et circa legata fideiue commissa, quae his data fuerint, et in mortis causa donationibus.
对于给予他们的遗赠、信托遗赠以及因死而施行的赠与,也同样遵守这一规则。
§37.5.5.8Is autem, cui portio hereditatis conseruatur, utrum omnibus an tantum exceptis personis legata cogatur praestare? et magis probatur exceptis personis solis praestanda: nec tamen solius commodo id cedit.
那么,遗产份额被保留的人,是被迫向所有人履行遗赠,还是仅向被除外的人履行? 更倾向于认为,只应向被除外的人履行:然而,这并不单单有利于他一人的利益。
nam si legatis onerata sit portio tam liberorum parentiumue quam extraneorum, id, quod extraneis non praestatur, liberis parentibusue profuturum non dubitamus.
因为如果该份额既负担了给子女或父母的遗赠,也负担了给外部人的遗赠,那么我们毫不怀疑,不向外部人履行的部分将使子女或父母获益。
igitur ita demum quod extraneis non praestatur communicatur cum eo, qui contra tabulas petit, si non legatariis liberis parentibusque dandum sit.
因此,不向外部人履行的部分,只有在不应当给予作为受遗赠人的子女或父母的情况下,才会与请求违反遗嘱财产占有的人共享。

词汇与语法注释

  1. 37.5.5.preique substituit — `ei` 是指代 `filium impuberem` 的与格。动词 `substituere` 在此指“未成年子女代位继承”(pupillary substitution),即由父亲指定替补人,若未成年子在达到适婚年龄前死亡,则由该人继承,这体现了罗马遗嘱继承的双层结构。
  2. 37.5.5.prhabita ratione legis Falcidiae — 伴有 `habita ratione`(“考虑”或“适用计算”)的夺格绝对结构。这表明,应当通过适用法尔西迪亚法的规则进行计算,该法限制遗赠总额不超过遗产的四分之三,以此确保继承人至少保留四分之一的份额。
  3. 37.5.5.1magis est semissem usque legata praestaturum — `magis est`(“……是更妥当的/更占优势的观点”)是表示评价的无人称表达,引导一个宾格与不定式结构,其中作主语的宾格 `eum`(指替补继承人)被省略,即 `[eum] semissem usque legata praestaturum [esse]`。`semissem usque` 是表示“直到二分之一(semis)”的宾格副词短语。
  4. 37.5.5.4cui consequens est, quod Iulianus scripsit — `cui` 是与格的关系代词,以整个前句内容为先行词,修饰形容词 `consequens`(“契合的”、“作为逻辑推论的”)。主句的主语是由 `quod`(“……这件事/内容”)引导的名词性从句(`quod Iulianus scripsit`)。
  5. 37.5.5.7usque ad uirilem tueantur — `tueantur` 是异态动词 `tueor` 的现在时虚拟式第三人称复数形式,但在文意上作被动语态理解(“他们受到保护”)。其主语是前句中以与格形式出现的 `talibus personis`(“那些人”)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §37.5.5.pr-37.5.5.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:37.5.5.pr-37.5.5.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。