[ULPIANUS libro quarto disputationum. ] §37.5.16.prSi duo proponantur esse unus in potestate praeteritus, alius emancipatus institutus, apparet commissum esse edictum per eum, qui in potestate est: et si ambo petissent contra tabulas bonorum possessionem, is quidem, qui in potestate mansit, cum rem ab intestato habeat, non praestabit liberis et parentibus legata.
[乌尔比安《论议书》第四编] 如果设定有两个子女,一个是处于家父权下而被默过的人,另一个是被解放且被指定为继承人的人,那么显然,是通过处于家父权下的那个人而满足了告示的适用条件。 如果两人都请求了违反遗言的遗产占有,那么确实,留在家父权下的那个人,由于他是通过无遗言继承获得财产,因此不必向子女和父母履行遗赠。
emancipatus uero numquid nec ipse praestat, quia ei rem auferret, qui praestaturus non erat, si solus esset? sed uerius est uel hunc saltem debere liberis et parentibus praestare legata.
但是,对于被解放的人,难道他自己也不必履行吗? 因为,如果那个人是独自一人的话本不必履行,而他却从那个人那里夺走了财产。 但更为正确的观点是,至少此人应当向子女和父母履行遗赠。
proinde si contra tabulas non accepit, dicendum est tuendum eum in partem et utique liberis parentibusque legata praestaturum.
因此,如果他没有接受违反遗言的遗产占有,应当说,他就其份额应当受到保护,且必定会向子女和父母履行遗赠。
sed an et omnibus, dubito: tamen quia plena fruatur uoluntate, plenum et obsequium praestare testatoris iudicio pro sua parte debet.
但是,对于是否也应当向所有人履行,我表示怀疑;然而,既然他享有了完全的意愿,他就应当按其份额,对立遗嘱人的决定表示完全的顺从。