[PAULUS libro quadragesimo primo ad edictum. ] §37.5.15.prIs qui in potestate est praeteritus legata non debebit praestare, etsi contra tabulas bonorum possessionem petierit, quia et non petita bonorum possessione intestati hereditatem optineret: nec enim exceptio doli mali huic nocet et absurdum est eum cogi legata praestare, quia bonorum possessionem petierit, cum et sine hac hereditatem habiturus sit suo iure.
[乌尔比安《告示评注》第四十一编] 处于家父权下而被默过的人,即使请求了违反遗言的遗产占有,也不必履行遗赠,因为即使不请求遗产占有,他也将获得无遗言继承的遗产;因为恶意抗辩并不能伤害他,且仅仅因为他请求了遗产占有,就强迫他履行遗赠是荒谬的,因为即使没有这一占有,他也可以凭自己的权利获得遗产。
unde si duo praeteriti sunt, emancipatus et is qui in potestate est, quidam nec emancipatum praestare debere legata existimant, quia effectu fratris aufert partem dimidiam, cum et si hic non peteret, suus solus rem habiturus esset.
因此,如果存在两个被默过的人,即一个被解放的儿子和一个处于家父权下的儿子,有人认为即使是被解放的儿子也不应当履行遗赠,因为由于兄弟的作用,他实际上分得二分之一的份额,因为即使此人不请求,家督继承人也将独自占有该财产。
quid ergo est? ubi praeteritus sit suus, uerius est quod dictum est: ubi uero scriptus est et uoluntatem patris habet, debet teneri legatariis, etiamsi omiserit bonorum possessionem.
那么实际情况如何呢? 当被默过者是家督继承人时,前述观点更为正确;但如果他是被指定的,且符合父亲的意愿,那么即使他放弃了遗产占有,也应当对受遗赠人承担责任。
§37.5.15.1Sed si unus emancipatus heres scriptus sit, alter praeteritus et utrique contra tabulas bonorum possessionem acceperint, et institutus eadem praestat quae praeteritus.
但是,如果一个被解放的儿子被指定为继承人,另一个被默过,且两人都接受了违反遗言的遗产占有,那么被指定继承人也应当履行与被默过者相同的遗赠。
sed si solus heres institutus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, omnibus debebit legata praestare, perinde atque si adisset hereditatem.
但如果只有被指定继承人接受了违反遗言的遗产占有,他应当向所有人履行遗赠,一如他已经承认继承那样。
sed si scriptus quidem adierit hereditatem, praeteritus autem bonorum possessionem acceperit: hic quidem, qui bonorum possessionem acceperit, certis personis legata debebit, de scripto autem quaeritur.
但是,如果被指定的继承人承认了继承,而被默过的儿子接受了遗产占有:这一个确实应当向特定的人履行遗赠,但关于被指定的继承人,则存在疑问。
et complures putant certis personis et eum praestare debere, quod puto uerius esse: nam et praetor hac ratione eum tuetur, quod ex liberis est qui contra tabulas petere potuerunt.
许多人认为,他也应当向特定的人履行,我认为这是更为正确的;因为法务官也是基于这一理由保护他的,即他是那些能够请求违反遗言之占有的子女之一。
§37.5.15.2Ita autem tuendus est in partem dimidiam, si aut ex maiore parte quam dimidia heres institutus sit aut ex semisse: quod si ex minore parte quam dimidia institutus sit, dicimus non ex maiore parte, quam institutus sit, tuendum eum esse: qua enim ratione maiorem partem habere potest, cum nec bonorum possessionem accepit nec ex maiore parte institutus sit?
然而,只有在以下情况下,他才应当就二分之一的份额受到保护:他被指定为继承人的份额大于二分之一,或者正好是二分之一;但如果他被指定的份额小于二分之一,我们认为,他不应当在超过其被指定份额的范围受到保护;因为,既然他既没有接受遗产占有,也没有被指定大于半数的份额,他凭什么能获得更大的份额呢?
§37.5.15.3Ei, quae dotem non habet, nullum legatum debebitur, licet sub praetextu dotis legetur.
对于没有嫁妆的妇女,即使是以嫁妆为名义进行的遗赠,也不欠她任何遗赠。
§37.5.15.4Si extraneo herede instituto sub hac condicione exceptae personae legatum sit, si heredi decem dederit, ita ei legatorum actio dabitur, si ei, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, dederit, non si heredi instituto, quia absurdum est illum commoda hereditatis habere, alium onera sustinere in praestando legato.
如果,在指定第三人为继承人的情况下,在“若其向继承人给付十个单位”这一条件下,向被排除限制的人(特权受遗赠人)赠与了遗赠,那么只有在其将该数额给付给接受了违反遗言之遗产占有的人时,他才会被授予遗赠之诉,而不能给付给被指定的继承人,因为,由前者获得继承的利益,而由另一人承担履行遗赠的负担,这是荒谬的。
sed et si Titio iussus fuerit dare, non illi, sed filio dare debet.
而且,即使他被命令给付给提修斯,他也不应当给付给提修斯,而应当给付给儿子。