[TRYPHONINUS libro secundo disputationum. ] §37.5.13.prItem a substituto legata deberi dicimus, si institutus condicione defectus esset, quae in ipsius potestate non fuit: nam si eam, quae in ipsius potestate fuit, non impleuit, pro eo habendus est, qui noluit adire hereditatem, quando nihil habiturus emolumenti condicioni merito non paruerit.
[特里芬尼努斯《论议集》第二编] 同样地,我们认为,如果指定继承人因一项不在其自身权力范围内的条件未成就而丧失权利,则应由候补继承人履行遗赠;因为,如果他未能履行一项在其权力范围内的条件,那么在由于得不到任何利益而理所当然未遵守该条件时,他应当被视为是不愿接受继承的人。