[ULPIANUS libro quadragesimo ad edictum. ] §37.5.1.prHic titulus aequitatem quandam habet naturalem et ad aliquid nouam, ut, qui iudicia patris rescindunt per contra tabulas bonorum possessionem, ex iudicio eius quibusdam personis legata et fideicommissa praestarent, hoc est liberis et parentibus, uxori nuruique dotis nomine legatum.
[乌尔比安《告示注解》第四十编] 本章具有某种自然之公平,且在某种程度上是新颖的,即那些通过违反遗嘱的财产占有而撤销父亲之处分的人,应当根据其处分向特定的人给付遗赠和信托遗赠,也就是说,向子女和父母给付,以及以嫁妆名义向妻子和儿媳给付遗赠。
§37.5.1.1Generaliter parentes et liberos praetor excepit nec gradus liberorum parentiumue enumerauit: in infinitum igitur eis praestabitur.
一般而言,裁判官将父母和子女排除在外,且未列举子女或父母的亲等:因此,对他们的给付将是无限的。
sed nec personas prosecutus est, utrum ex uirili sexu an ex feminino descendent.
他亦未追究其身份,即他们是源于男性系统还是女性系统。
quisquis igitur ex liberis parentibusque fuerit, ad legati petitionem admittetur, sed ita demum, si iura cognationis sunt inter eos.
因此,只要是属于子女或父母之列的人,都将被准予请求遗赠,但仅以他们之间存在血亲关系的权利为限。
§37.5.1.2Liberos autem etiam eos ad legatorum petitionem admittimus, qui in adoptionem dati sunt uel etiam adoptiui, dummodo maneant liberi.
然而,对于子女,我们也准予那些已被送去收养的人,或者甚至是收养子女的人,请求遗赠,只要他们仍保持为子女。
§37.5.1.3Postumis liberis legata relicta utique praestabuntur:
留给遗腹子的遗赠无论如何都应当给付: