[PAULUS libro quadragesimo primo ad edictum. ] §37.4.6.prSi emancipatus filius nepotem procreauerit, et ita decesserit, deinde auus eius, nepos ad aui bonorum possessionem uenire potest.
[保罗著《告示评注》第四十一卷] 如果被解放的儿子生育了孙子,并且在此情况下死亡,随后其祖父死亡,则孙子可以请求其祖父的遗产占有。
§37.4.6.1Quod si et filium et nepotem emancipauerit, uiuente quidem filio nepos non ueniet, post mortem autem eius ad bonorum possessionem aui ueniet.
但如果他同时解放了儿子和孙子,那么在儿子活着的时候,孙子确实不能请求,但在他死后,孙子将请求祖父的遗产占有。
§37.4.6.2Nepote quoque solo emancipato et auo mortuo, deinde patre eius, nepos praeteritus accipiet patris bonorum possessionem, quia suus heres esset futurus patri, si potestate aui non exisset.
在仅有孙子被解放、且祖父死亡、随后其父亲死亡的情况下,被遗漏的孙子也将获得其父亲的遗产占有,因为如果他未曾脱离祖父的支配权,他本会成为其父亲的自权继承人。
§37.4.6.3Filio emancipato si nepos retentus sit et utrique praeteriti, utrique accipient bonorum possessionem.
如果儿子被解放,但孙子被保留在权力内,且两人都被遗漏,则两人都将获得遗产占有。
§37.4.6.4Si filius emancipatus in adoptiua familia nepotem sustulerit, ne nepos quidem ad bonorum possessionem aui naturalis ueniet.
如果被解放的儿子在收养家庭中生育了孙子,则该孙子甚至不能请求其生祖父的遗产占有。
sed et si emancipatus filius procreatis nepotibus in adoptionem se dederit, ut eum filii sequantur, idem erit.
但是,如果被解放的儿子在生育了孙子们之后,为了让其子女随同他,将自己送去收养,其结果也将是相同的。
plane si is, qui apud adoptiuum auum procreatus est, emancipatus sit, ueniet ad bonorum possessionem aui naturalis.
显然,如果那个在收养祖父处出生的人被解放了,他将可以请求其生祖父的遗产占有。
adoptio tamdiu nocet, quamdiu quis in familia aliena sit.
收养只有在某人处于他人家庭中的期间内才具有妨碍作用。
ceterum emancipatus ad bonorum possessionem parentium naturalium uenit, sed emancipatus uiuis eis, non etiam post mortem eorum: hoc enim uerius est post mortem eorum emancipatum non admitti.
此外,被解放者可以请求其生父母的遗产占有,但这仅限于在他们生前被解放的情况,而不包括在他们死后被解放的情况:因为在他们死后被解放的人不被接纳,这更为正确。