[PAULUS libro quadragesimo primo ad edictum. ] §37.4.4.prIllud notandum est, quod bonorum possessio contra tabulas quae liberis promittitur locum habet, siue quis heres exstiterit siue non: et hoc est quod dicimus contra ipsum testamentum liberis competere bonorum possessionem: quod in patrono contra est.
[PAULUS libro quadragesimo primo ad edictum.] 应当指出的是,向子女承诺的违反遗嘱的遗产占有,无论是否有人成为继承人都适用;这就是我们所说的,遗产占有违背遗嘱本身而归属于子女;而在保护人的情况下则相反。
§37.4.4.1Si quis filium quem in potestate habuit instituerit heredem uel exheredauerit et ex eo nepotem omiserit, bonorum possessioni locus non est, quia non esset nepos suus heres futurus.
如果有人将处于其权力下的儿子指定为继承人或予以剥夺继承权,而遗漏了该儿子所生的孙子,则没有适用遗产占有的余地,因为该孙子不会成为自主继承人。
eadem sunt et in sequentibus gradibus.
在接下来的亲等中也是如此。
§37.4.4.2Ad testamenta feminarum edictum contra tabulas bonorum possessionis non pertinet, quia suos heredes non habent.
违反遗嘱的遗产占有告示不适用于女性的遗嘱,因为她们没有自主继承人。
§37.4.4.3Si quis eum qui in utero est praetermiserit, etiam nondum nato eo alius qui heres institutus est bonorum possessionem contra tabulas admittere potest, quia iniquum est neque quasi scriptum posse petere bonorum possessionem, quamdiu contra tabulas peti potest, nec contra tabulas, quamdiu non nascitur praeteritus: ut et si ante moriatur, bonorum possessionis beneficium ad heredem transmittat.
如果有人遗漏了在胎儿期的人,即使在其尚未出生时,另一位被指定为继承人的人也可以接受违反遗嘱的遗产占有。 因为,只要可以请求违反遗嘱的遗产占有,他就既不能作为被指定的继承人请求遗产占有,而在被遗漏者尚未出生时,又不能请求违反遗嘱的遗产占有,这是不公平的;以便即使他先死亡,他也能将遗产占有的利益转移给其继承人。
quod maxime necessarium est in filio emancipato scripto herede, qui nec hereditatem interim adire potest.
这在作为指定继承人的被免除家父权的儿子中尤其必要,因为他在此期间甚至不能接受继承。