[IDEM libro nono decimo disputationum. ] §37.4.20.prFilium quem in potestate habebat exheredauit, emancipatum praeteriit: quaesitum est, quatenus emancipatus bonorum possessionem habiturus sit.
(父亲)剥夺了处于其权力下的儿子的继承权,而遗漏了已被解放的儿子:现问,被解放的儿子将在何种程度上获得财产占有。
dixi, si scripti heredes extranei adierint hereditatem, repellendum esse filium, qui mansit in potestate.
我回答说,如果被指定的外部继承人接受了继承,那么留在权力下的儿子应当被排斥。
quod si hi repudiauerint hereditatem (quod facile sunt facturi nihil laturi ex hereditate propter eum, qui contra tabulas accepit bonorum possessionem), filius ab intestato patris suus heres deprehendetur: emancipatus autem petens contra tabulas bonorum possessionem solus habebit bonorum possessionem.
但如果他们放弃了继承(由于有人获得了违反遗嘱的财产占有,他们将无法从遗产中获得任何东西,因此他们很容易这样做),那么该儿子将被发现是其父亲无遗嘱继承中的自权继承人;而被解放的儿子通过请求违反遗嘱的财产占有,将单独享有财产占有。
sed cum exheredatio non adita hereditate ex testamento nullius sit momenti (ideoque non obstare eam nec quo minus contra tabulas libertorum patris accipiat bonorum possessionem, Iulianus recte respondit, ne testamentum per omnia irritum ad notam exheredationis solam profecisse uideatur), redit res ad intestati exitum, ut aduersus filium suum ex asse heredem ab intestato patri emancipatum praetor in parte dimidia tueatur.
但是,由于在未接受继承时,遗嘱中的剥夺继承权没有任何效力(因此,尤里安正确地回答说,这并不妨碍他获得父亲的解放自由人违反遗嘱的财产占有,以免遗嘱在其他方面完全无效,却似乎仅在剥夺继承权的烙印上产生效果),事情便回到了无遗嘱继承的结果,以至于大法官在对抗因无遗嘱而成为父亲全部财产继承人的自权儿子时,在二分之一的份额内保护被解放的儿子。
erit ergo uenale beneficium scripti heredis extranei, ut, cum ipse iure hereditatis nihil sit consecuturus, adeundo repellat filium in potestate relictum praestetque assem emancipato filio iure contra tabulas bonorum possessionis: si autem omiserit hereditatem, in portionem bonorum exheredatum effectu admittet, iure factum solum suum heredem.
因此,被指定的外部继承人的善意将是可以出售的,因为即使他自己依继承权得不到任何东西,但通过接受继承,他可以排斥留在权力下的儿子,并依违反遗嘱的财产占有权将全部财产提供给被解放的儿子;但如果他放弃继承,他实际上将允许被剥夺继承权的儿子(在法律上已成为其唯一的继承人)分得一份财产。
sed quemadmodum praetor emancipatum tueatur, si adita non fuerit hereditas, ita nec filius qui in potestate remansit aditione adhibita in totum expellendus erit, sed ad hereditatis petitionem admittendus est ex causa inofficiosi querellae contra emancipatum mouendae.
但是,正如在大法官在未接受继承时保护被解放的儿子一样,留在权力下的儿子在接受继承时也不应当被完全排斥,而应当被允许基于对被解放的儿子提起违反孝道遗嘱的申诉而提出遗产收回请求。
§37.4.20.1Uideamus tamen isto casu, quo utrique ad bona patris ueniunt, an ei conferre debeat emancipatus: nam neque ex hac parte edicti uerbis id facere cogitur, unde contra tabulas accepit bonorum possessionem, quae inter eos, quibus ita bonorum possessio dabitur, caueri de collatione ab emancipato iubet: iste enim qui mansit in potestate quod exheredatus nominatim fuit, non est uocatus ad bonorum possessionem contra tabulas: neque ex illa parte edicti, qua intestato patre mortuo emancipatus ad bonorum possessionem admissus ad collationem compellitur, quia etsi frater ab intestato heres sit, emancipatus tamen non inde accepit bonorum possessionem.
然而,让我们看看在这种双方都继承父亲财产的情况下,被解放的儿子是否应当向他进行财产合算:因为根据告示中他据以获得违反遗嘱的财产占有的这一部分的文言,他并没有被强迫这样做,该部分命令在被授予财产占有的人之间由被解放的儿子提供合算的保证;因为那个留在权力下的儿子,由于被指名剥夺了继承权,并未被召集来获得违反遗嘱的财产占有:根据告示中关于在父亲无遗嘱死亡时被解放的儿子被准予财产占有并被强迫进行合算的另一部分,他也没有被强迫,因为即使兄弟是无遗嘱继承人,被解放的儿子也不是从该来源获得财产占有的。
et uereor, ne hactenus filio suo profuerit factum heredis scripti non adeuntis, ut eum ad portionem admitteret bonorum paternorum, non etiam eorum, quae emancipatus propria habuit, et hoc sit consequens illi, quod, cum ex minore parte scriptus a patre heres relictus in potestate, admisso fratre emancipato ad contra tabulas bonorum possessionem, eius beneficio plus consequatur, quamuis edicti uerbis collatio inducatur, ex mente praetoris denegandam eam respondetur.
而且我担心,未接受继承的指定继承人的行为,对处于其权力下的儿子的好处仅限于允许他分得父亲的财产,而不包括被解放的儿子自己拥有的财产;这与以下规则是一致的:当留在权力下的儿子被父亲指定为较小份额的继承人,而在其被解放的兄弟被准予违反遗嘱的财产占有时,他通过其兄弟的恩惠获得了更多,尽管告示的字面意思导向合算,但根据大法官的意图,应当予以拒绝。
multo magis autem huic conferri non oportet, quia ei a patre exheredatus, a praetore ad bonorum possessionem contra tabulas non uocatus occasione omissae hereditatis a scripto herede (nihil habituro propter delatam emancipato a praetore contra tabulas bonorum possessionem) nomen sui heredis adeptus est.
然而,更不应当向此人进行合算,因为他被父亲剥夺了继承权,且未被大法官召集获得违反遗嘱的财产占有,只是由于指定继承人放弃继承的机会(由于大法官授予被解放的儿子违反遗嘱的财产占有,指定继承人将一无所有)而获得了自权继承人的名义。
§37.4.20.2Legata tamen ex parte sua iste emancipatus liberis et parentibus praestare cogetur non solida, sed deminuta in dimidium, quod relinquitur manenti in potestate.
然而,这个被解放的儿子将被强迫从他自己的份额中向子女和父母支付遗赠,但不是全额,而是减半,这部分是留给留在权力下的人的。
sed nec aduersus eum constituendae actionis legatorum ratio est, qui mero iure intestato heres exstitit.
但是,对于仅凭法律规定成为无遗嘱继承人的人,没有理由提起遗赠之诉。
§37.4.20.3Sed qui accepit contra tabulas bonorum possessionem, etiamsi non fuerit adita hereditas a scripto, praestat legata ea parte testamenti data, contra quam bonorum possessio accepta est.
但是,获得违反遗嘱的财产占有的人,即使指定继承人没有接受继承,也必须支付在据以获得财产占有的遗嘱部分中所给予的遗赠。
erit ergo melior hoc casu condicio in familia relicti filii, quam foret, si exheredatus non esset.
因此,在这种情况下,留在家族中的儿子的状况将比他没有被剥夺继承权时更好。