[TRYPHONINUS libro quinto decimo disputationum. ] §37.4.19.prQuod uolgo dicitur liberis datam bonorum possessionem contra lignum esse sic intellegendum est, ut sufficiat exstitisse tabulas mortis tempore patris, ex quibus uel adiri hereditas uel secundum eas bonorum possessio peti potuit, quamuis neutrum eorum postea secutum sit uel sequi potuit: nam si uel omnes instituti substitutique ante testatorem decesserint uel is scriptus heres fuit, cum quo testamenti factio non fuit, peti contra tabulas inane est, quae sine effectu forent.
[特里丰尼努斯著《论辩集》第十五卷] 俗话所说的“给予子女的财产占有是违反遗嘱的”,应当这样来理解:只要在父亲去世时存在着遗嘱便已足够,根据该遗嘱,或者可以接受继承,或者可以请求依其内容的财产占有,即使这两者在后来都没有发生或者不可能发生。 因为,如果所有被指定继承人及替补继承人都在遗嘱人之前去世,或者被指定为继承人的人是不具有遗嘱行为能力的人,那么请求违反遗嘱的占有便是无用的,因为这些遗嘱将没有效果。