[GAIUS libro quarto decimo ad edictum prouinciale. ] §37.4.12.prSi duobus filiis et ex altero filio duobus nepotibus bonorum possessio competat et alter ex nepotibus non petat, pars eius fratri adcrescit.
[盖尤斯著《地方告示评注》第十四卷]\n\n如果两个儿子以及由其中一个儿子所生的两个孙子共同享有财产占有权,而其中一个孙子不提出请求,则他的份额归于其兄弟。
si uero ex filiis alter non petat, tam fratri quam nepotibus id prodest: namque tunc duo semisses fiunt, ex quibus alterum filius, alterum nepotes consequuntur.
但如果儿子中的一个不提出请求,这对他的兄弟以及孙子们都有利:因为届时财产将分为两个二分之一,其中之一由儿子获得,另一个由孙子们获得。
§37.4.12.1Si prius testamentum exstet iure factum, quo filius exheredatus est, sequens inperfectum, in quo praeteritus sit filius, posteriore testamento praeteritus recte petet bonorum possessionem, si remoto quoque filio potiores sunt in ea hereditate posteriore testamento scripti heredes: et ita ius habet, ut, cum is, contra quem filius petit bonorum possessionem, amoto filio possit optinere hereditatem, filius quoque recte uideatur petere bonorum possessionem, si uero ille non possit optinere hereditatem, filius quoque excludatur.
\n\n如果存在一份依法做成的先前的遗嘱,其中将儿子剥夺了继承权,而随后又有一份未完成的、其中将儿子默过的后来的遗嘱,那么在此后来的遗嘱中被默过的人将有权正当地请求财产占有,只要在排除该儿子的情况下,后来的遗嘱中指定的继承人在该继承中仍享有更优先的权利。 这一权利的关系是:当儿子对其请求财产占有的相对人,在排除该儿子后能够获得该继承时,该儿子也被视为正当地请求财产占有;但如果该人不能获得该继承,该儿子也同样被排除。