Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §37.4.10.pr-37.4.10.6

被收养或免除家权之子女的违反遗嘱遗产占有

第 5738 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段讨论了在各种情况(如被收养、免除家父权或被剥夺继承权)下,子女根据裁判官告示请求违反遗嘱的遗产占有的条件和效果。

[ULPIANUS libro quadragesimo ad edictum. ] §37.4.10.prSi post mortem testatoris heres institutus filius in adoptionem se dederit, bonorum possessionem contra tabulas accipere potest, quia scriptis heredibus instituti non solet nocere adoptio.
[乌尔比安著《告示评注》第四十卷] 如果在立遗嘱人死亡后,被指定为继承人的儿子将自己送去收养,他仍可以取得违反遗嘱的遗产占有,因为收养通常不会对已被指定为书面继承人的人造成不利。
§37.4.10.1Si filius in adoptionem datus auo materno heres institutus sit a patre naturali, commisso per alium edicto magis est, ut bonorum possessionem accipere possit: nec enim exigimus, ut adeat hereditatem, sed sufficit, ut ei delata sit adquirique possit.
如果被送给外祖父收养的儿子被其生父指定为继承人,在由他人启动告示的情况下,他更应该能够取得遗产占有:因为我们并不要求他实际接受继承,而只需该继承已提供给他且他能够取得即可。
§37.4.10.2Si in adoptionem datus, posteaquam iussu patris adoptiui hereditatem adiit, emancipatus fuerit, potest contra tabulas bonorum possessionem accipere hereditatemque ipse potius habebit, quam pater adoptiuus.
如果被收养者在依养父之命接受继承后被免除家父权,他可以取得违反遗嘱的遗产占有,且他自己而非养父将更有权保有该遗产。
§37.4.10.3Illud notandum est, quod et si adierit hereditatem in adoptionem datus, contra tabulas ei datur: alias autem si quis legatum si quis portionem sibi datam adgnouerit, a contra tabulas bonorum possessione repellendus est.
需要注意的是,即使被收养者已经接受了继承,违反遗嘱的遗产占有仍会被授予他;但在其他情况下,如果有人承认了遗赠或给予自己的份额,则必须排除其取得违反遗嘱的遗产占有。
§37.4.10.4Liberi, qui contra tabulas habere non possunt, nec partem faciunt, si per alios committatur edictum: quo enim bonum est eis fauere ut partem faciant, nihil habituris?
不能违反遗嘱保有遗产的子女,即使告示由他人启动,也不构成份额:因为对于注定一无所得的人,赞助他们使之构成份额又有何益?
§37.4.10.5Exheredati liberi quemadmodum edictum non committunt, ita nec commisso per alios edicto cum illis uenient ad bonorum possessionem unaque eis querella superest, si de inofficioso dicant.
被剥夺继承权的子女正如他们自己不能启动告示一样,即使告示由他人启动,他们也不会与他人一同取得遗产占有;他们只剩下一项申诉,即主张遗嘱违背道德而无效。
§37.4.10.6Hi, qui propter alios contra tabulas bonorum possessionem petunt, non exspectant ut praeteriti possessionem accipiant, uerum ipsi quoque bonorum possessionem petere contra tabulas possunt: cum enim semel beneficio aliorum ad id beneficium fuerint admissi, iam non curant, petant illi nec ne bonorum possessionem.
那些因他人之故而请求违反遗嘱的遗产占有的人,无需等待被遗漏者取得占有,而是他们自己也可以请求违反遗嘱的遗产占有:因为一旦他们通过他人的恩惠被准许享有该恩惠,他们就不再关心他人是否请求遗产占有了。

词汇与语法注释

  1. §37.4.10.1auo materno — 与格,修饰 "in adoptionem datus" 而非 "heres institutus sit",意为“(被送给)外祖父收养的(儿子)”。
  2. §37.4.10.4nihil habituris — habeo 的将来主动分词与格复数,与前文的 "eis" 一致,起修饰作用,意为“对于注定一无所得的人”。
  3. §37.4.10.5de inofficioso — 省略了 "testamento" 的表达,完整形式为 "de inofficioso testamento"(关于违背道德的遗嘱),意为“主张遗嘱违背道德(而无效)”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §37.4.10.pr-37.4.10.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:37.4.10.pr-37.4.10.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。