[ULPIANUS libro decimo ad edictum. ] §37.15.7.prlicet falsae mosae non sint.
[乌尔比安,《告示注解》第十卷] 即使它们并非虚伪的加害行为。
§37.15.7.1Et in quantum facere possunt, damnantur.
并且他们在能够支付的限度内被判决。
§37.15.7.2Nec exceptiones doli patiuntur uel uis metusue causa, uel interdictum unde ui uel quod ui patiuntur.
他们也不被迫承受恶意抗辩,或因暴力及胁迫而提出的抗辩,亦不承受“因暴力”或“由于暴力或隐秘”的占有恢复令状。
§37.15.7.3Nec deferentes iusiurandum de calumnia iurant.
此外,当他们要求对方宣誓时,他们无须进行关于虚假指控的宣誓。
§37.15.7.4Nec non et si uentris nomine in possessionem calumniae causa missa dicatur patrona, libertus hoc dicens non audietur, quia de calumnia patroni quaeri non debet.
同样,即使女保护人被认为是以胎儿的名义出于虚假目的而被允许占有财产,释放自由人如此主张也将不被听取,因为不应对保护人的虚假指控进行审查。
his enim personis etiam in ceteris partibus edicti honor habebitur.
因为在告示的其他部分,对这些人也应当保持尊重。
§37.15.7.5Honor autem his personis habebitur ipsis, non etiam interuentoribus eorum: et si forte ipsi pro aliis interueniant, honor habebitur.
但这一尊重应给予他们自身,而非给予他们的干预人;而如果他们自己偶然为他人进行干预,该尊重仍应给予。