[IULIANUS libro quarto decimo digestorum. ] §37.15.2.prHonori parentium ac patronorum tribuendum est, ut, quamuis per procuratorem iudicium accipiant, nec actio de dolo aut iniuriarum in eos detur: licet enim uerbis edicti non habeantur infames ita condemnati, re tamen ipsa et opinione hominum non effugiunt infamiae notam.
[尤里安,《学说汇纂》第十四卷] 出于对父母和庇护人的尊崇,即使他们通过代理人接受诉讼,亦不得对他们提起欺诈之诉或侮辱之诉;因为即使如此被判有罪者在告示的字面上不被视为不名誉之人,但在事实本身以及人们的舆论中,他们仍无法免除不名誉的烙印。
§37.15.2.1Interdictum quoque unde ui non est aduersus eos reddendum.
此外,亦不得针对他们发出因暴力占有收回令状。