[ULPIANUS libro primo opinionum. ] §37.15.1.prEtiam militibus pietatis ratio in parentes constare debet: quare si filius miles in patrem aliqua commisit, pro modo delicti puniendus est.
[乌尔比安,《意见书集》第一卷] 即使对军人而言,对父母的孝敬之理也应当维持。 因此,如果身为军人的儿子对父亲犯下任何罪行,应当根据其过错的严重程度予以惩处。
§37.15.1.1Et inter collibertos matrem et filium pietatis ratio secundum naturam salua esse debet.
同样,在同为解放自由人的母亲与儿子之间,顺应天性的孝敬之理也必须保持完整。
§37.15.1.2Si filius matrem aut patrem, quos uenerari oportet, contumeliis adficit uel impias manus eis infert, praefectus urbis delictum ad publicam pietatem pertinens pro modo eius uindicat.
如果儿子侮辱他应当尊敬的母亲或父亲,或者对他们施以不敬之手(施加暴力),城市长官应当根据其过错的严重程度,对这一涉及公共孝道的罪行予以惩处。
§37.15.1.3Indignus militia iudicandus est, qui patrem et matrem, a quibus se educatum dixerit, maleficos appellauerit.
凡是称呼自己曾承认由其抚养长大的父母为“恶人”者,应当被判定为不配服兵役。