[ULPIANUS libro quadragensimo quinto ad edictum. ] §37.12.1.prEmancipatus a parente in ea causa est, ut in contra tabulas bonorum possessione liberti patiatur, exitum.
[乌尔比安,告示注解第四十五卷] 被尊亲属解放的人处于这样一种状态:在违反遗嘱的财产占有中,他承受解放自由人的结果。
quod aequissimum praetori uisum est, quia a parente beneficium habuit bonorum quaerendorum: quippe si filius familias esset, quodcumque sibi adquireret, eius emolumentum patri quaereret.
这在裁判官看来是极其公正的,因为他从尊亲属那里获得了获取财产的利益:事实上,如果他是家子,无论他为自己获取什么,其收益都是为父亲获取的。
et ideo itum est in hoc, ut parens exemplo patroni ad contra tabulas bonorum possessionem admittatur.
因此,人们达成了一致,即尊亲属应效法保护人,被准予获得违反遗嘱的财产占有。
§37.12.1.1Enumerantur igitur edicto personae manumissorum sic: 'in eo, qui a patre auoue paterno proauoue paterni aui patre'.
因此,告示中对解放者的人身作了如下列举:“在由父亲、或父系祖父、或父系曾祖父、或父系祖父之父[解放]的人中”。
§37.12.1.2Nepos ab auo manumissus dedit se adrogandum patri suo: sine manens in potestate patris decesserit siue manumissus diem suum obeat, solus admittetur auus ad eius successionem ex interpretatione edicti, quia perinde defert praetor bonorum possessionem atque si ex scruitute manumissus esset: porro si hoc esset, aut non esset adrogatus, quia adrogatio liberti admittenda non est, aut si obrepserit, patroni tamen nihilo minus ius integrum maneret.
被祖父解放的孙子接受了其亲生父亲的自权人收养:无论他是在继续处于父亲的权力之下时去世,还是在被解放后寿终正寝,根据告示的解释,只有祖父将被准予继承其财产,因为裁判官授予财产占有,就如同他是从奴隶状态中被解放出来的一样;此外,如果是这样的话,要么他不会被收养,因为解放自由人的收养是不被允许的,要么即使该收养是暗中得逞的,保护人的权利也仍然丝毫未受损害。
§37.12.1.3Si parens uel accepit pecuniam, ut emanciparet, uel postea uiuus in eum filius quantum satis est contulit, ne iudicia eius inquietet, exceptione doli repelletur.
如果尊亲属为了解放而接受了金钱,或者其后在尊亲属健在时,儿子向其提供了足够的数额以使其不扰乱自己的遗言,那么该尊亲属将因欺诈抗辩而被驳回。
§37.12.1.4Est et alius casus, quo bonorum possessionem contra tabulas parens non accipit, si forte filius militare coeperit: nam diuus Pius rescripsit patrem ad contra tabulas bonorum possessionem uenire non posse.
还有另一种情况,尊亲属不能获得违反遗嘱的财产占有,即如果儿子恰巧开始服兵役:因为神君皮乌斯曾发布敕答,判定父亲不能请求违反遗嘱的财产占有。
§37.12.1.5Liberos autem manumissoris non uenire ad contra tabulas bonorum possessionem filii constat, quamuis patroni ueniant.
然而,显而易见的是,解放者的子女不能请求儿子的违反遗嘱的财产占有,尽管保护人的[子女]可以。
§37.12.1.6Patrem autem accepta contra tabulas bonorum possessione et ius antiquum, quod et sine manumissione habebat, posse sibi defendere Iulianus scripsit: nec enim ei nocere debet, quod iura patronatus habebat, cum sit et pater.
不过,尤里安写道,父亲在接受了违反遗嘱的财产占有之后,也可以为自己主张他即使在没有解放的情况下也拥有的古老权利:因为他拥有保护人权这一事实不应当损害他的利益,毕竟他同时也是父亲。