[IDEM libro uicensimo quarto digestorum. ] §37.11.8.prSi ita scriptum sit: 'Sempronius ex parte dimidia heres esto.
[同前,学说汇纂第二十四卷] 如果遗嘱中这样写道:“塞姆普罗尼乌斯为二分之一份额的继承人。
Titius, si nauis ex Asia uenerit, ex parte tertia heres esto.
特里乌斯,若船只从亚洲到来,为三分之一份额的继承人。
idem Titius, si nauis ex Asia non uenerit, ex parte sexta heres esto': Titius non ex duabus partibus heres scriptus, sed ipse sibi substitutus intellegi debet ideoque non ex maiore parte quam tertia scriptus uidetur.
同一特里乌斯,若船只未从亚洲到来,为六分之一份额的继承人”:应当理解为,特里乌斯并非被指定为两个份额的继承人,而是他自己作为自己的代位继承人,因此他并不被视为被指定了大于三分之一的份额。
secundum hanc rationem cum sextans uacuus relinquatur, bonorum possessionem Titius accipiet non solum tertiae partis, sed eius quoque, quae ex sextante eidem adcrescit.
根据这一理路,由于六分之一的份额保持空位,特里乌斯不仅将获得三分之一份额的遗产占有,还将获得从那六分之一中加增给他的那部分遗产占有。
§37.11.8.1Qui filio impuberi substituitur ita: 'si filius meus moriatur, priusquam in suam tutelam ueniat, tunc Titius mihi heres esto', sicut hereditatem uindicat, perinde ac si uerbum hoc 'mihi' adicctum non esset, ita bonorum quoque eius possessionem accipere potest.
以如下方式被指定为未成年儿子的代位继承人者:“如果我的儿子在进入自己的监护权之前死去,那么特里乌斯为我的继承人”,其可以获得该儿子的遗产占有,正如他主张继承权一样,这与“我的”这个词未被添加时的情形完全相同。
§37.11.8.2Sed et cum in praenomine cognomine erratum est, is ad quem hereditas pertinet etiam bonorum possessionem accipit.
但是,即使在个人名或家族名中出现了错误,遗产实际归属的人也可以获得遗产占有。
§37.11.8.3Is autem, cuius nomen in testamento uoluntate testatoris perductum est, sicut ad adeundam hereditatem, ita ad petendam bonorum possessionem scriptus non intellegitur, quamuis nomen eius legatur.
然而,根据遗言人的意愿在遗嘱中被涂销其姓名的人,即使其姓名仍可辨认,也不被理解为是被指定来接受遗产或请求遗产占有的人。
§37.11.8.4Quidam testamentum in tabulis sibi fecit, filio autem impuberi per nuncupationem substituit.
某人在木板书面上为自己作了遗嘱,但通过口头宣告为未成年的儿子指定了代位继承人。
respondi sententiam praetoris in danda bonorum possessione eam esse, ut separatim patris, separatim filii heredes aestimari debeant: nam quemadmodum scripto filii heredi separatim ab heredibus patris, ita nuncupato potest uideri separatim a scriptis patris heredibus bonorum possessio dari.
我回答说,裁判官在授予遗产占有时的意见应当是,父亲的继承人和儿子的继承人应当被分别评估:因为正如可以视为向书面指定的儿子的继承人授予遗产占有是与父亲的继承人相分离的一样,向口头宣告指定的继承人授予遗产占有也可以被视为与父亲的书面继承人相分离。