[IDEM libro quadragensimo primo ad edictum. ] §37.11.2.prAequissimum ordinem praetor secutus est: uoluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere, mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum.
[IDEM libro quadragensimo primo ad edictum.] 裁判官遵循了极为公平的顺序:因为他希望第一步由子女获得违反遗言的遗产占有,随后如果该占有未被其主张,则应遵循死者的意愿。
exspectandi igitur liberi erunt, quamdiu bonorum possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut ante decesserint uel repudiauerint uel ius petendae bonorum possessionis amiserint, tunc reuertetur bonorum possessio ad scriptos.
因此,只要子女还能够请求遗产占有,就必须等待他们:但如果期限届满,或者在此之前他们死亡、拒绝、或失去了请求遗产占有的权利,此时遗产占有将重新归属于指定继承人。
§37.11.2.1Si sub condicione heres institutus filius sit, Iulianus peraeque putauit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum possessionem, qualisqualis condicio sit, etiam si haec 'si nauis ex Asia uenerit': et quamuis defecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si contra tabulas acceperit: quae tuitio ei qui emancipatus est necessaria est.
如果儿子是在附条件的情况下被指定为继承人,尤里安认为,无论该条件是什么,即使是“如果船只从亚洲到来”,依据遗言的遗产占有同样作为指定继承人而属于他:并且,即便条件未成就,对于已接受依据遗言的遗产占有的儿子,裁判官仍须保护他,犹如他已接受了违反遗言的遗产占有一般:这种保护对于已被解放的家子而言是必需的。
§37.11.2.2Pro qua quisque parte heres scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen, ut, si non sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem: quamdiu tamen ex heredibus unus deliberat, utrum admittat bonorum possessionem an non, portio bonorum possessionis eius coheredi non defertur.
每个人应当按照其被指定为继承人的份额比例接受遗产占有,但如果无他人与其竞争,则其独占该遗产占有:然而,只要继承人之一仍在考虑是否接受该遗产占有,其遗产占有份额就不会授予其共同继承人。
§37.11.2.3Si Primus quidem ita substitutus sit, si intra decem, Secundus, si post decem intra quattuordecim annos: si quidem intra decem decesserit, Primus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, si uero post decem intra quattuordecim, Secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec sibi iunguntur, cum ad suam quisque causam substitutus sit.
如果普里穆斯被如此指定为候补继承人:“如果在十岁以内”,而塞昆杜斯被指定:“如果十岁之后、十四岁以内”:如果确实在十岁以内死亡,则普里穆斯独任继承人并接受遗产占有;但如果在十岁之后、十四岁以内死亡,则塞昆杜斯独任继承人并接受遗产占有;他们之间互不相干,因为每个人都是针对其特定事由而被指定为候补继承人的。
§37.11.2.4Defertur bonorum possessio secundum tabulas primo gradu scriptis heredibus, mox illis non petentibus sequentibus, non solum substitutis, uerum substituti quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus.
依据遗言的遗产占有首先授予第一顺位的指定继承人,随后若他们不请求,则授予后续的人——不仅是候补继承人,而且也包括候补继承人的候补继承人,我们按顺序接纳这些候补继承人。
primo gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti sunt: nam sicuti ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et ad bonorum possessionem admittendam.
此外,对于“第一顺位指定的继承人”,我们应当理解为所有被写在首位的人;因为正如他们在继承开始时是最先顺位一样,在被准予遗产占有时也是如此。
§37.11.2.5Si quis ita scripserit: 'Primus ex parte heres esto: si Primus heres non erit, Secundus heres esto.
如果有人这样写道:“普里穆斯为某份额的继承人:如果普里穆斯不为继承人,则塞昆杜斯为继承人。
Tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit, Quartus heres esto', Primus et Tertius priores ad bonorum possessionem inuitantur.
特尔提乌斯为另一半份额的继承人:如果他不为继承人,则夸尔图斯为继承人。 ”普里穆斯和特尔提乌斯首先被召集接受遗产占有。
§37.11.2.6Si quis ita instituerit heredes: 'uter ex fratribus meis Seiam uxorem duxerit, ex dodrante mihi heres esto, uter non duxerit, ex quadrante heres esto', si quidem mortua fuerit Seia, aequas partes habituros heredes constat: quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio, neutrum petere.
如果有人这样指定继承人:“我的兄弟中谁娶了塞伊娅为妻,就作为我四分之三份额的继承人;谁没有娶她,就作为四分之一份额的继承人”:如果塞伊娅确实已死,显然继承人们将拥有平等的份额;但如果其中一人娶她为妻,则他们分别获得四分之三和四分之一的份额;但在条件实现之前,任何人都不能请求遗产占有。
§37.11.2.7Si consulto sit inductum nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est non consulto testatore: nam pro non scripto est, quem scribi noluit.
如果继承人的名字是被故意涂抹掉的,毫无疑问可以证明他无法请求遗产占有,正如在未经立遗言人同意而被写为继承人的人无法请求一样:因为立遗言人不想让其被写下的人,应被视为未被写下。
§37.11.2.8Si duo sint heredes instituti Primus et Secundus, Secundo Tertius substitutus, omittente Secundo bonorum possessionem Tertius succedit: quod si Tertius noluerit hereditatem adire uel bonorum possessionem accipere, reccidit bonorum possessio ad Primum.
如果指定了两位继承人普里穆斯和塞昆杜斯,而特尔提乌斯是塞昆杜斯的候补继承人,若塞昆杜斯放弃遗产占有,则特尔提乌斯继任:但如果特尔提乌斯不愿意接受继承或不愿意接受遗产占有,则遗产占有回退给普里穆斯。
nec erit ei necesse petere bonorum possessionem, sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto sicut portio hereditatis, ita et bonorum possessio adcrescit.
并且他不需要去请求遗产占有,而是依据法律当然并入归他所有:因为对于指定继承人而言,正如继承份额会自动增长一样,遗产占有也是如此增长。
§37.11.2.9Si seruus heres scriptus sit, ei domino defertur bonorum possessio, ad quem hereditas pertinebit: ambulat enim cum dominio bonorum possessio.
如果奴隶被指定为继承人,该遗产占有将被授予其继承人身份所归属的那位主人:因为遗产占有伴随着所有权而转移。
quare si mortis tempore Stichus heres institutus fuit seruus Sempronii nec Sempronius eum iussit adire, sed uel decessit uel etiam eum alienauit et coepit esse Septicii: euenit, ut, si Septicius eum iusserit, Septicio deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet.
因此,如果死亡时被指定为继承人的斯蒂克斯是塞姆普罗尼乌斯的奴隶,且塞姆普罗尼乌斯没有命令他接受继承,而是已经死亡或者甚至将其让与,导致斯蒂克斯开始属于塞普提基乌斯:其结果是,如果塞普提基乌斯命令他,则遗产占有授予塞普提基乌斯:因为继承财产归于他。
unde si per multos dominos transierit seruus tres uel plures, nouissimo dabimus bonorum possessionem.
因此,如果奴隶经过了许多主人(三个或更多),我们将把遗产占有给予最后一位主人。